Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.28.1-28.28.15

雷吉乌姆叛乱前例与罗马国家的永存

第 925 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西庇阿通过对比从前在雷吉乌姆叛乱并被处决的军团的例子,谴责了叛乱士兵的鲁莽。他强调,即使自己死去,罗马国家和帝国也不会崩溃,因为会有其他杰出的将军接替他的位置。

§28.28.1atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit, scire velim.
尽管任何罪行都没有合理的理由,但我还是想知道,在这件悖理逆天的事情中,你们的心思和计划究竟是什么。
§28.28.2Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit; §28.28.3propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt.
从前被派往雷吉乌姆作为守备队的军团,在通过犯罪手段杀害了该城的主导者之后,占领了这座富庶的城市达十年之久;因为这一罪行,整个军团——四千人——在罗马广场上被用斧头斩首。
§28.28.4sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt; §28.28.5vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis.
但他们首先跟随的不是阿特里乌斯·乌姆贝尔这个半是随军商贩、连名字都令人厌恶的头目,而是军事护民官德基穆斯·维贝利乌斯;他们也没有与罗马人民的敌人皮洛士,或是萨姆奈特人或卢卡尼亚人联合;而你们不仅与曼多尼乌斯和因迪比利斯互通计划,而且还打算与他们联合武装。
§28.28.6illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: — §28.28.7Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.
他们打算将雷吉乌姆作为永久的居住地,就像坎帕尼亚人占领了从其古老居民埃特鲁里亚人手中夺来的卡普亚,以及马梅尔蒂尼人在西西里占领梅萨纳一样,而且他们并不打算主动挑起对罗马人民或罗马人民盟友的战争:—— 难道你们打算将苏克罗作为你们的住所吗? 在那里,如果我在结束行省任务离开时,作为将军把你们留下来,你们应该祈求神明和人类的庇佑,因为你们无法回到你们的妻子和孩子身边。
§28.28.8sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati, sed non ad ultimum dementis exsequi volo.
但正如对祖国和对我的记忆一样,你们也已经把对这些人的记忆从你们的心中驱逐出去了;我想要追寻一条犯罪的、但还不至于疯狂到极点的计划之路。
§28.28.9mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minores certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt, quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis?
在我还活着、其余的军队也安然无恙的情况下——我和他们仅用一天就夺取了迦太基,我和他们击溃、击退并从西班牙驱逐了迦太基人的四个将军和四支军队——你们这八千人,每个人显然都比你们所屈从的阿尔比乌斯和阿特里乌斯更加低贱,难道竟要从罗马人民手中夺走西班牙行省吗?
§28.28.10amolior et amoveo nomen meum; §28.28.11nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim —: quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in aeternum conditam fragili huic et mortali corpori aequalem esse.
我且把我的名字挪开并除外;就算作除我死之谣言被你们轻易相信之外,我没有受到你们的任何侵害吧:——但是什么? 如果我死了,国家就要与我一同断气,罗马人民的帝国就要与我一同倒塌吗? 愿至善至高之朱庇特不容许这件在神明倡导下通过鸟占永远建立起来的城市,与我这脆弱而终将一死的肉躯同等。
§28.28.12Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus —: meo unius funere elata populi Romani esset res publica?
弗拉米尼乌斯、保卢斯、格拉古、波斯图米乌斯·阿尔比努斯、马尔库斯·马尔凯鲁斯、提图斯·昆克蒂乌斯·克里斯皮努斯、格奈乌斯·富尔维乌斯以及我那些西庇阿们,如此多且如此杰出的将军在一次战争中丧生,罗马人民依然幸存,并且在成千上万的其他人在刀剑或疾病中死去的今天,罗马人民仍将幸存:——难道罗马人民的国家要仅因我一人的葬礼而覆灭吗?
§28.28.13vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis.
你们自己在这里,在西班牙,当我的父亲和叔父这两位将军被杀时,你们在面对因新近胜利而狂喜的迦太基人时,还选出了塞普蒂穆斯·马尔基乌斯作为你们的领袖。
et sic loquor, tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint — §28.28.14: M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati vindices maiestatis imperii deessent?
而我这样说,就好像西班牙过去本会没有领袖一样—— 难道与我拥有同等权力和指挥权、一同被派往该行省的马尔库斯·西拉努斯,我的弟弟卢基乌斯·西庇阿,以及作为帝国威严复仇者的副将盖乌斯·莱利乌斯会不在场吗?
§28.28.15utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob noxam patriae?
难道军队与军队、将军与将军、尊严与尊严、大义与大义,是可以相提并论的吗? 即便你们在这一切上都占优势,你们难道会向祖国、向你们的市民兵刃相向吗? 你们难道会希望非洲统治意大利、迦太基统治罗马城吗? 这究竟是为了惩罚祖国的什么过错?

词汇与语法注释

  1. 28.28.11violatus sim — 虚拟语气完成时。在此被解释为表示假设让步的让步虚拟语气:“(除了……之外)就算作我没有受到你们的侵害吧”。
  2. 28.28.11ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit — sirit 是 sinere 的虚拟语气完成时的古风/缩略形式(相当于 siverit)。与 ne 连用,表示庄严的否定愿望或禁止(“愿朱庇特不容许……”)。
  3. 28.28.12elata ... esset — efferre 字面意为为了葬礼将尸体抬出,在此比喻国家被葬送(覆灭)。它是虚拟语气过去完成时,构成了过去反事实条件句的归结从句。
  4. 28.28.14deessent — 虚拟语气未完成时,用于表示反事实条件句的归结,或带有愤慨、惊讶的修辞性疑问句中,暗示“难道他们会不在场吗?(不,他们不可能不在场)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.28.1-28.28.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.28.1-28.28.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。