§28.27.1tum silentio per praeconem facto ita coepit: “numquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer, §28.27.2credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis; §28.27.3apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.
随后,传令官使全场安静下来,他便这样开始说道:“我曾相信,我永远不会缺乏对我的军队发表演说的话语,这并非因为我向来注重言辞胜过行动,而是因为我几乎从孩提时代起就生活在军营中,早已习惯了士兵的性情;然而,在你们面前我该如何开口,无论是思路还是言辞都无法供给我,因为我甚至不知道该用什么名字来称呼你们。
§28.27.4cives? qui a patria vestra descistis, — an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, — hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video.
市民吗? 可你们背叛了你们的祖国;——还是士兵? 可你们拒绝了指挥权与鸟占权,背弃了军中誓言的神圣性;——敌手吗? 我认得市民的身体、面容、服饰和举止;但我看到的却是敌人的行为、言语、计划和心智。
§28.27.5quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.
因为除了伊莱尔盖特斯人和拉塞塔尼人所渴望和期盼的以外,你们还渴望或期盼过什么别的吗? 然而,他们跟随了出身王室贵族的曼多尼乌斯和因迪比利斯作为他们疯狂的领袖;而你们却把鸟占权和指挥权拱手让给了安布里亚人阿特里乌斯和卡ales人阿尔比乌斯。
§28.27.6negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus.
士兵们,否定你们所有人都做了这件事或希望这件事发生吧;声称这只是少数人的疯狂和愚蠢;我会乐意相信那些否定的人。
nec enim ea sunt commissa, quae, vulgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint.
因为所犯下的罪行,如果蔓延到全军,绝非没有巨大的赎罪祭祀就能得到宽恕的。
§28.27.7invitus ea tamquam vulnera attingo, sed nisi tacta tractataque sanari non possunt.
我并非情愿像触碰伤口一样触及这些事情,但若不触碰和处理,它们就无法痊愈。
§28.27.8equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset mea: sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes.
确实,当迦太基人被驱逐出西班牙时,我曾相信在整个省份里没有哪个地方、没有任何人会憎恨我的生命:因为我不仅对盟友,甚至对敌人也是如此行事的。
§28.27.9in castris en meis — quantum opinio fefellit.
看啊,在我的军营中——我的预想错得多么离谱!
— fama mortis meae non accepta solum, sed etiam expectata est.
——我死亡的谣言不仅被接受了,甚至还被期盼着。
§28.27.10non quod ego vulgari facinus per omnes velim — equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis —; §28.27.11sed multitudo omnis sicut natura maris per se inmobilis est; ut venti et aurae cient, ita aut tranquillum aut procellae in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis; §28.27.12qui mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis.
这并不是说我希望罪行蔓延到所有人身上——确实,如果我相信我全军都渴望我死,我就会立刻死在你们眼前,被我的市民和士兵所憎恨的生命不会给我带来任何快乐——;而是所有大众就像大海的本性一样,其自身是静止不动的;正如风和微风煽动一样,平息或风暴就在你们之中产生;而所有疯狂的原因和源头都在于首谋者,你们只是因传染而发狂;依我看,甚至到今天你们似乎都不知道自己已经走向了何种愚蠢的境地,你们竟敢对我、对祖国、对你们的父母和子女、对作为誓言见证人的神明、对你们在旗下服役的鸟占权、对军队的习俗和祖先的纪律、对最高指挥权的威严犯下何等罪行。
§28.27.13de me ipso taceo; temere potius quam avide credideritis; is denique ego sim, cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit: — patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis??
关于我自己,我保持沉默;就算作你们是由于轻率而不是渴望才相信的吧;终究让我成为那样一个人吧,军队厌倦他的指挥是一点也不足为奇的:——但祖国对你们有何亏欠,以至于你们要通过与曼多尼乌斯和因迪比利斯联合来背叛她的计划?
§28.27.14quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
罗马人民又做错了什么,以至于你们把从通过人民投票选出的护民官手中夺走的指挥权拱手让给私人,并且不仅对此不满足(如果你们只是把他们当作护民官的话),反而由你们这支罗马军队将你们将军的法西斯带给那些从未有过可供其役使之奴隶的人?
§28.27.15in praetorio tetenderunt Albius et Atrius classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
在将领天幕中,阿尔比乌斯和阿特里乌斯安营扎寨;在他们那里吹响了军号;向他们请求了口令;他们坐在普布利乌斯·西庇阿的讲台上;扈从显现;他们驱散众人而前行;带有斧头的法西斯在他们面前抬着通过。
§28.27.16lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est portentum, quod nullis hostiis, nullis supplicationibus sine sanguine eorum, qui tantum ausi facinus sunt, expiari possit.
天降石子、天空中降下霹雳以及动物产下怪胎,你们认为这些是异兆:但这才是异兆,它不能通过任何牺牲、任何祈求来赎罪,而只能通过那些敢于犯下如此大罪之人的鲜血来赎罪。 ”