Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.26.1-28.26.15

平叛首领的处置决议与西庇阿的诱捕包围

第 923 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

迦太基会议决定仅惩罚35名叛乱首领。西庇阿虚构另一支军队的出征以将叛军诱入城中,并用全副武装的士兵包围了毫无防备的集会人群。

§28.26.1per eosdem dies, quibus haec illi consultabant, §28.26.2consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis, utrum in auctores tantum seditionis — erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta — animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
在那些士兵商讨这些事情的相同几天里,迦太基举行了关于他们的会议,会上意见争执不下:是仅仅惩罚叛乱的首谋者——他们的数量不超过三十五人——还是这起坏透了的先例的“叛逆”(而非仅仅是“叛乱”)应该通过惩罚更多的人来受到制裁。
§28.26.3vicit sententia lenior, ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse.
较为温和的意见占了上风,即罪责从何处产生,惩罚就停留在何处;对于大众,口头训诫就足够了。
§28.26.4consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
会议散会后,为了使这一企图显得真实,便向在迦太基的军队宣布了针对曼多尼乌斯和因迪比利斯的远征,并命令他们准备几天的伙食。
§28.26.5tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, §28.26.6ut eos per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent.
曾去过苏克罗安抚叛乱的七名军事护民官被派去迎接军队,他们每个人都被给予了五个叛乱首领的名字,以便他们通过合适的人,用温和的面容和言语邀请他们到住所中,并在用酒将他们灌醉后予以捆绑。
§28.26.7haud procul iam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni, qui tacitus insidebat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent.
他们距离迦太基已经不远了,这时从迎面走来的人那里听说,第二天全军将随马尔库斯·西拉努斯出发去往拉塞塔尼人的领地;这不仅解除了默默潜伏在他们心中的所有恐惧,而且带来了巨大的喜悦,因为他们认为,他们更将把将军置于孤立的境地,而不是他们自己处于他的控制之下。
§28.26.8sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt.
临近黄昏时,他们进入了城市,看到另一支军队正在为行军做一切准备。
§28.26.9excepti sermonibus de industria compositis, laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent, corpora curant.
他们受到故意编造的话语的接待,说他们的到来对将军而言是令人高兴且合时宜的,因为他们恰好在另一支军队出发前夕到来;随后他们便去休整身体。
§28.26.10ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti sunt.
护民官们在没有引起任何骚乱的情况下,通过合适的人将叛乱的首谋者带到住所,并将他们逮捕并捆绑起来。
§28.26.11vigilia quarta impedimenta exercitus, cuius simulabatur iter, proficisci coepere; sub lucem signa mota et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur.
在第四值更时,那支被伪装成要行军的军队的辎重开始出发;破晓时分,军旗移动,但队伍在城门处被拦下,所有城门周围都派驻了守卫,不许任何人出城。
§28.26.12vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
随后,前一天到达的人被召集集会,他们嚣张地涌入广场,走向将军的讲台,仿佛要用叫喊声反过来威胁他。
§28.26.13simul et imperator in tribunal escendit et reducti a portis armati inermi se contioni ab tergo circumfuderunt.
与此同时,将军登上了讲台,从城门撤回的武装士兵从背后包围了毫无防备的集会人群。
§28.26.14tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
顿时,所有的嚣张气焰都消失了。 正如他们后来承认的那样,没有什么比出乎意料的将军的强健体魄和气色(他们本以为会看到他病恹恹的样子)以及他的神情(他们说即使在战场上也不曾记得见过这样的神情)更让他们感到恐惧了。
§28.26.15sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.
将军静静地坐了一会儿,直到有人报告说叛乱的首谋者已被带到广场,一切都已准备就绪。

词汇与语法注释

  1. §28.26.2an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset — “tam foedi exempli defectio magis quam seditio”作主语,其中“tam foedi exempli”为性质属格。动词部分为“vindicanda [esset]”(被动动形容词搭配esse,构成虚拟式未完成过去时)。“plurium supplicio”为手段夺格(“通过惩罚更多的人”)。
  2. §28.26.5quina nomina — “quina”是分配数词形容词,意为“各五个”。分派给七个军事护民官(“tribunis septem”)每人五个名字,共计三十五个,这与第28.26.2节中提到的首领人数(“haud plus quam quinque et triginta”)完全吻合。
  3. §28.26.7magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent — 这是“quod”引导的原因从句中使用的周边主动式虚拟式(“habituri [essent]... quam futuri [essent]”)。“solum”为形容词,修饰“imperatorem”(意为“孤立无援的将军”)。这表达了叛军错误的形势估计:他们认为由于其他军队离开,他们将能把落单的将军掌控在自己手中,而不是自己受将军支配。
  4. §28.26.14nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse — 采用“nihil aeque... quam...”(“没有什么比……更让他们害怕”)的比较结构,主语是“robur et colos”和“vultus”。“colos”是“color”的古体拼写。关系代名词“quem”指代“imperatoris”,而“adfectum”(患病的、虚弱的)则是“visuros [esse]”(以“quem”为宾语的未来不定式)的宾语补足语(谓语性形容词)。“qualem”指代“vultus”,作为跟在“aiebant”后面的完成时不定式“meminisse”(记得)的宾语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.26.1-28.26.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.26.1-28.26.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。