§28.26.1per eosdem dies, quibus haec illi consultabant, §28.26.2consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis, utrum in auctores tantum seditionis — erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta — animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
彼らがこれらのことを相談していた同じ日々の間に、カルタゴでは彼らに関する合議が開かれており、反乱の首謀者――彼らの数は35名以下であったが――だけを処罰すべきか、それとも、これほど悪い先例となる、単なる反乱というよりは国家への離反は、より多くの者の処罰によって制裁されるべきであるか、意見が激しく対立した。
§28.26.3vicit sententia lenior, ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse.
より穏健な意見が勝利を収めた。 それは、罪が生じたところに罰をとどめるべきであり、一般の兵士に対しては訓戒だけで十分であるというものであった。
§28.26.4consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
会議が解散されると、それが実行されているかのように見せるために、カルタゴにいる軍隊に対してマンドニウスとインディビリスに対する遠征が布告され、数日分の食糧を用意するように命じられた。
§28.26.5tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt,
以前にも反乱をなだめるためにスクローへ行った7人の軍事トリブヌスが、軍隊を迎えに派遣されたが、彼らには反乱の首謀者の名前が5つずつ与えられた。
§28.26.6ut eos per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent.
それは、適切な人々を通じて、穏やかな表情と対話をもって彼らを宿舎に招待し、ワインで酔い潰れさせた上で拘束するためであった。
§28.26.7haud procul iam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni, qui tacitus insidebat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent.
彼らがカルタゴからもうそう遠くないところまで来たとき、途中で出会った人々から、翌日には全軍がマルクス・シラヌスと共にラケターニー人のもとへ出発するということを聞くと、彼らの心に密かに宿っていたあらゆる恐怖から彼らが解放されただけでなく、巨大な喜びが生じた。 なぜなら、自分たちが将軍の支配下に置かれることになるというよりは、むしろ自分たちが将軍を独り占めすることになる(自分たちが優位に立てる)と考えたからである。
§28.26.8sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt.
日没直前に彼らは市に入り、もう一方の軍隊が出発のためにあらゆる準備を整えているのを目にした。
§28.26.9excepti sermonibus de industria compositis, laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent, corpora curant.
彼らは、もう一方の軍隊のまさに出発直前に到着したため、彼らの到着は将軍にとって喜ばしく好都合なものであるという、意図的に仕組まれた話によって出迎えられ、旅の疲れを癒やした。
§28.26.10ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti sunt.
トリブヌスたちによって、いかなる騒動も起こさずに、反乱の首謀者たちは、適切な人々によって宿舎に連れて行かれ、逮捕されて拘束された。
§28.26.11vigilia quarta impedimenta exercitus, cuius simulabatur iter, proficisci coepere;
第四交代時に、出発が偽装されていた軍隊の輜重が出発し始めた。
sub lucem signa mota et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur.
夜明け頃に軍旗が動かされたが、隊列は門のところで留め置かれ、誰も市から出られないように、すべての門の周りに衛兵が派遣された。
§28.26.12vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
次いで、前日に到着した者たちが集会に召集されると、彼らは、大声の喝采によって自分たちの方から将軍を脅してやろうとするかのように、乱暴に広場へと、将軍の演壇へと殺到した。
§28.26.13simul et imperator in tribunal escendit et reducti a portis armati inermi se contioni ab tergo circumfuderunt.
同時に将軍も演壇に上り、門から連れ戻された武装兵たちが、武器を持たない彼らの集会を背後から取り囲んだ。
§28.26.14tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
そのとき、すべての強硬な態度は崩れ去った。 彼らが後日告白していたように、病気で衰えているのを見るだろうと信じていた将軍の、予想に反した頑健さと血色、そして戦場においてさえ見た記憶がないと彼らが言うほどのその表情ほど、彼らを恐怖に陥れたものはなかった。
§28.26.15sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.
将軍は、反乱の首謀者たちが広場に連行され、すべての準備が整ったという報告があるまで、少しの間、沈黙して座っていた。