Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.25.1-28.25.15

西庇阿生还与召集叛乱士兵前往迦太基

第 922 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

随着西庇阿生还的消息得到证实,叛乱迅速瓦解,首领和士兵开始惧怕处罚。西庇阿决定温和处理,宣布发放军饷并召集士兵前往迦太基,士兵们最终决定全体一同前往。

§28.25.1cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris expectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti.
尽管他们随后在等待着不仅是死亡、甚至还有葬礼的新的消息,但没有一个人到来,而那仓促产生的谣言也渐渐消散,于是,最初的煽动者们开始被追查。
§28.25.2et subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperil, quod gererent, veram iustamque mox in se versuram potestatem horrebant.
并且随着每个人都退缩回避,以便使自己看起来更像是轻率地相信、而不是捏造了这样的事情,被抛弃的首领们看着现在自己所佩戴的标志,感到惶恐;他们害怕的不是他们所行使的指挥权的空洞幻影,而是不久后将转向他们自身的、真实而正义的权力。
§28.25.3stupenti ita seditioni, cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt.
在叛乱如此陷入瘫痪之时,当确凿的消息提供者传来最初说西庇阿活着、不久又说他甚至很健康的消息时,由西庇阿本人派遣的七名军事护民官到达了。
§28.25.4ad quorum primum adventum exasperati animi, mox ipsis placido sermone permulcentibus notos, cum quibus congressi erant, leniti sunt.
在他们刚到来时,士兵们的心情很激愤,但不久,随着护民官们用温和的话语安抚他们所认识的、曾有过交往的人,士兵们便平静了下来。
§28.25.5circumeuntes enim tentoria primo deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis, quae causa irae consternationisque subitae foret, quam factum accusantes.
因为他们起初在营帐周围,接着在司令部和将军帐前巡视,凡是看到人们聚集在一起交谈的圈子,他们就上前搭话,更多的是询问这突然的愤怒和恐慌的原因是什么,而不是指责他们的所作所为。
§28.25.6vulgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem tempore, quo scelus Iliturgitanorum exstitisset, post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse.
众人纷纷抱怨军饷没有按期发放;而且,在伊里图尔吉斯人的罪行发生的同一时期,在两名将领和两支军队覆灭之后,罗马之名因他们自身的英勇而得以捍卫,行省得以保留,然而,伊里图尔吉斯人承受了因其罪责应得的惩罚,而他们自己的正义行为却没有任何人来偿付谢意。
§28.25.7talia querentes aequa orare, seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; laetari, quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiae referendae.
面对这些抱怨,护民官们回答说,他们所请求的是合理的,他们会将这些事情呈报给将军;他们还表示高兴,因为没有发生更悲惨、更不可救药的事情;并且由于神明的恩赐,普布利乌斯·西庇阿和国家都处于能够酬谢他们的地位。
§28.25.8Scipionem bellis adsuetum ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet.
这一事态让惯于战争却对叛乱风暴感到陌生的西庇阿感到焦虑,他担心要么是军队在犯错上,要么是自己在惩罚上会超越分寸。
§28.25.9in praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; §28.25.10et edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.
目前,决定像开始时那样温和地处理,并通过向各纳税城市派遣征收官,使他们看到很快发放军饷的希望;随后便公布了告示,要求他们前往迦太基集合以领取军饷,无论他们更愿意分批前往还是全体一同前往。
§28.25.11tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est; §28.25.12nec iam erat aut civis aut externus, cum quo furorem suum consociarent.
正在自行衰退的叛乱,因叛乱的西班牙人突然平静下来而变得安宁;因为在西庇阿活着的音讯传来后,曼多尼乌斯和因迪比利斯放弃了企图,回到了自己的领地;此时已经没有任何公民或外人可以让他们与之共谋狂热了。
§28.25.13omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset; §28.25.14suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, — ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
审视了所有的计策,除了一个从恶谋中退缩、却决非最安全的退路外,他们别无选择,那就是将自己托付给将军正义的愤怒,或是不可绝望的仁慈:因为他甚至宽恕了曾用刀剑相向的敌人;他们自己的叛乱既没有造成伤亡,也没有流血,既非残暴,也不配受残暴的惩罚——正如人类的天性在减轻自己的罪责时总是过分善辩一样。
§28.25.15illa dubitatio erat singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent.
至于应当以单个连队的形式,还是全体一同前去领取军饷,成了一个疑问。
inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.
舆论倾向于他们认为更安全的选择:全体一同前往。

词汇与语法注释

  1. §28.25.6Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse — 受主句动词 iactabatur 控制的间接引语(Oratio Obliqua)中的“对格加不定式”(A.C.I.)结构。承接表示让步的 cum 从句(defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset),构成了“伊里图尔吉斯人……而他们自己却……”的对比结构。后半部分的 qui exsolvat 是一个表示目的或特征的虚拟式关系从句,省略了先行词(如 aliquem)。
  2. §28.25.7talia querentes aequa orare — 这里的不定式 orare 并非历史不定式,而是受主动词 respondebant 支配的间接引语中的不定式,省略了其对格主语 eos(即 querentes)。全句意为:“(军事护民官)对那些抱怨的人回答说,他们所请求的是合理的。”
  3. §28.25.7gratiae referendae — 带有一动形容词(Gerundive)的属格表达。它作为表语属格(predicative genitive)与 esse 连用,传达出一种义务或能力的色彩,意为“处于能够或应当酬谢的地位”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.25.1-28.25.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.25.1-28.25.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。