§28.24.1Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit; §28.24.2apparuitque, quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas procellas excivisset.
西庇阿本人身患重病,然而谣言却更为严重,因为每个人都出于人类天生蓄意制造谣言的欲望,在听到的事情上添油加醋,这动摇了整个行省,尤其是其偏远地区;由此显而易见,既然虚假的谣言已经唤起了如此巨大的风暴,那么真实的灾难将会激起多么巨大的动荡。
non socii in fide, non exercitus in officio mansit.
盟友没有保持忠诚,军队也没有恪守职责。
§28.24.3Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, §28.24.4nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus — Lacetani autem erant — et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
曼多尼乌斯和因迪比利斯,对他们而言——因为他们心中原本盘算着,一旦迦太基人被驱逐,西班牙的王位就会归属于自己—— 事情并未如其所愿发生,于是他们煽动了自己的同胞——他们是拉凯塔尼人——并唤起凯尔特伊比利亚人的青年,敌对地劫掠了罗马人民盟友苏埃塞塔尼亚和塞德塔尼亚的土地。
civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus.
在苏克罗的营地里,爆发了另一场内乱般的狂热。
§28.24.5octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus, quae cis Hiberum incolunt, inpositum.
那里有八千名士兵,是作为守备队部署给居住在埃布罗河这边的部落的。
§28.24.6motae autem eorum mentes sunt non tum primum, cum de vita imperatoris dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex dintino, ut fit, otio conlecta, et non nihil, quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant.
然而,他们的思想产生动摇,并非始于关于将军生死未卜的谣言传来的那一刻,而是早已因为长期闲置所积聚的放肆(正如通常发生的那样),并且在很大程度上是因为,对于那些习惯于在敌境中靠掠夺过着宽裕生活的人来说,和平时期的境遇更为局促。
§28.24.7ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi?
起初,只是私下里传播着议论:“如果行省内有战争,那他们在这群已平定的人当中做什么? 如果战争已经结束,行省也已平定,为什么不把他们送回意大利?
§28.24.8flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant.
” 他们还要求发放军饷,态度比军中的惯例和谦逊所允许的更为傲慢;哨兵们对巡视哨所的军事护民官投以辱骂;夜间有人甚至前往周围已被平定的土地进行掠夺;最后,他们在白天公然不经请假就擅自离开军旗。
§28.24.9omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militiae aut imperio eorum, qui praeerant, gerebatur.
一切都凭兵士们的欲望和放肆行事,毫无军事制度、纪律或长官命令可言。
§28.24.10forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re, quod tribunos, ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant; §28.24.11et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentiun, ultro ipsi imperantes, servabant.
然而,罗马营地的形式仅因这一件事得以维持:因为他们认为,受到狂热的感染,护民官们也将无法置身于叛乱和背叛之外,所以他们既允许护民官在司令部主持公道,也向他们请求口令,并按顺序进行站岗和值夜;并且,虽然他们已经夺走了权力的实质,但他们自己实际上在发号施令的同时,却仍保持着服从命令的外表。
§28.24.12erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea, quae fierent, et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.
接着,在他们察觉到护民官们正在谴责和反对所发生的事情、试图予以制止,并公开拒绝成为他们狂热的同伙之后,叛乱终于爆发了。
§28.24.13fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est.
因此,在护民官被驱逐出司令部、不久后又被驱逐出营地后,经众人一致同意,指挥权被移交给了叛乱的头目——普通士兵盖乌斯·阿尔比乌斯·卡莱努斯和盖乌斯·阿特里乌斯·温布鲁斯。
§28.24.14qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque venit in mentem suis tergis suisque cervicibus virgas illas securesque imminere, quas ad metum aliorum praeferrent.
他们绝不满足于护民官的装饰,甚至敢于染指最高指挥权的象征——法西斯和斧头;他们根本没有想到,那些为了恐吓他人而抬在前面的笞棒和斧头,正悬在他们自己的后背和脖颈之上。
§28.24.15mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius vulgatam mox famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello; §28.24.16in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse, et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore, quae ipsi fecissent.
误信西庇阿的死讯蒙蔽了他们的心智,他们毫不怀疑,随着这一谣言很快传播开来,整个西班牙都将被战火卷击;在那种混乱中,既可以向盟友征索钱财,也可以洗劫附近的城市,并且在动荡的局势下,既然人人都会无所不为,他们自己所做的事情也就不会那么引人注目了。