§28.22.1res interim nihilo minus ab legatis gerebantur.
与此同时,副官们的工作同样毫无延误地进行着。
Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit.
马尔基乌斯渡过了被居民称为塞尔蒂斯的拜提斯河,未发生战斗便接受了两座富庶城市的投降。
§28.22.2Astapa urbs erat, Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat, quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium.
阿斯塔帕曾是一座始终站在迦太基人一边的城市;但这并不如他们超出战争的必要、对罗马人怀有特殊的仇恨那样令人愤怒。
§28.22.3nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant, quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta, ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent, impulerant, et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent.
他们并没有一座因地势或防御而安全、足以使其斗志更加凶猛的城市;但居民乐于劫掠的天性促使他们向罗马人民盟友的邻近土地发动袭击,并拦截落单的罗马士兵、随军仆役和商人。
§28.22.4magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant.
他们还设下埋伏,在不利的地形包围并杀害了因人数较少而缺乏安全保障、正在越过国境的一个庞大随行队伍。
§28.22.5ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.
当军队开拔到这座城市准备围攻时,城中的居民出于对自身罪行的警觉,因为在如此敌对的敌人面前投降似乎并不安全,而且也没有通过城墙或武器保护自身安全的希望,于是对他们自己和家人决意实施一项卑劣而残忍的暴行。
§28.22.6locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent; super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt.
他们在广场上指定了一个地方,将自己最珍贵的财产堆积在那里;在命令他们的妻子和孩子们坐在那个堆上之后,他们在周围堆起木柴,并扔上柴捆。
§28.22.7quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt, ut, donec incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque, quae cariora fortunis essent, servarent; §28.22.8si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse, ut urbs caperetur, scirent omnes, quos euntes in proelium cernerent, mortem in ipsa pugna obituros; §28.22.9illos se per deos superos inferosque orare, ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent, in quod saevire iratus hostis posset.
随后,他们指示五十名武装青年,只要战斗结果尚不确定,就在该处保护他们的财产以及比财产更珍贵的身体;如果他们看到战局恶化,且已经到了城市即将被攻占的关头,他们应当知道,他们所看到的每一个走向战场的人都将在战斗中死去;他们在天地神明面前恳求那些人,要牢记自由——这自由在当天要么以光荣的死亡结束,要么以耻辱的奴役终结——不要留下任何可以让愤怒的敌人施加暴虐的东西。
§28.22.10ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea, quae peritura forent, absumerent manus, quam insultarent superbo ludibrio hostes.
刀剑与烈火已在手中;与其让敌人以傲慢的嘲弄进行侮辱,不如让友好而忠实的手去毁灭那些注定要消亡的事物。
§28.22.11his adhortationibus execratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.
在这些劝勉中还加上了可怕的诅咒,如果有人因希望或内心的软弱而偏离目标。
inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.
随后,他们驱使队伍,在大开的城门中伴随着巨大的喧嚣冲杀出来。
§28.22.12neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus, quam ne egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat.
对方并没有部署任何足够坚固的哨所,因为最不可能被担心的就是被围困者竟敢出城。
perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit.
极少数骑兵中队和轻装部队因这一突发状况被派离营地迎战。
§28.22.13acrior impetus atque animis quam compositior ullo ordine pugna fuit.
冲锋异常猛烈,这场战斗依靠的是斗志,而非任何有秩序的整备。
itaque pulsus eques, qui primus se hosti obtulerat, terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem derexisset.
因此,首先迎敌的骑兵被击退,给轻装部队带来了恐慌;如果不是军团的主力在极短的整队时间内排开战线,战斗几乎要在营墙下进行了。
§28.22.14ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in vulnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit.
在那里,军旗周围也出现了短暂的混乱,因为他们被狂怒蒙蔽了双眼,以疯狂的胆识迎着伤口和利刃冲锋;随后,顽强抵抗轻率冲击的老兵通过斩杀前锋,压制住了后续的跟进者。
§28.22.15conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
随后不久,罗马军主动试图向前推进,但当看到没有人退缩,且每个人都决意在原地战死时,他们展开了战线——武装士兵的众多人数使得他们轻易能够做到这一点——包围了敌人的两翼,将以圆阵战斗的敌人斩杀得一个不留。