Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.19.1-28.19.18

斯基皮奥攻陷伊利图尔吉

第 916 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

叙述了罗马军队进攻西班牙叛乱城市伊利图尔吉和卡斯图洛的情景。面对伊利图尔吉的顽强抵抗,斯基皮奥以亲自登城的举动激发士兵斗志,最终成功攻克该城。

§28.19.1Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant.
尽管西班牙在迦太基战争后保持着平静,但显而易见的是,某些城市由于对自身罪行的觉悟,与其说是出于忠诚,不如说是出于恐惧才保持着平静,其中无论在规模还是在罪责上最突出的,便是伊利图尔吉和卡斯图洛。
§28.19.2Castulo cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos; Iliturgitani prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant, interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant.
卡斯图洛在顺境时曾是盟友,但在斯基皮奥兄弟及其军队被歼灭后,便背叛投向了迦太基人;而伊利图尔吉人则通过背叛并杀害那些在惨败后逃往他们那里的避难者,在背叛之外又增加了罪恶。
§28.19.3in eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret; §28.19.4tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit; ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit.
对于这些民族,在斯基皮奥最初抵达、西班牙局势动荡不决之时,惩罚若被施加,其正当合理性将大于实用价值;但此时局势已然平静,由于惩罚的时刻似乎已经到来,他将路奇乌斯·马尔基乌斯从塔拉科召来,派他率领三分之一的军队去围攻卡斯图洛;他自己则带着其余的军队,经过大约五天的行军抵达了伊利图尔吉。
§28.19.5clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia, quid se meritos scirent, pro indicto eis bello fuerat.
城门紧闭,一切防守准备就绪,以抵御围攻;由于他们深知自己应得的惩罚,这种罪恶感对他们来说无异于已被宣战。
hinc et hortari milites Scipio orsus est: §28.19.6ipsos claudendo portas indicasse Hispanos, quid ut timerent meriti essent.
在此,斯基皮奥也开始鼓励他的士兵:西班牙人自己关闭城门,已然表明了他们犯下了何等应受恐惧的罪行。
itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; §28.19.7quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse.
因此,必须以比对待迦太基人更为敌视的态度与他们作战;因为与前者争夺帝国和荣耀几乎不带愤怒,而对后者则必须就其背叛、残暴和罪恶惩处惩罚。
§28.19.8venisse tempus, quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent, ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
时候已到,既要报复战友被残杀的弥天大罪,又要报复若他们在逃亡中被带到同地本会面临的阴谋,并以一个严厉的先例永远确立:任何人在任何境遇下都绝不可认为罗马公民或士兵是易受伤害和欺侮的对象。
§28.19.9ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt; partitoque exercitu ita, ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur.
受到将军这一鼓励的鼓舞,他们将梯子分发给各连队选拔出的男子;在将军队一分为二、由副官莱利乌斯指挥另一部分后,他们同时从两处进攻城市,造成了首尾不能相顾的两面恐慌。
§28.19.10non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam inpigre urbem hortatur; et meminerant §28.19.11et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, §28.19.12an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
驱使市民们积极防守城市的不是某一个将军或几位首领,而是出于对罪行觉悟的自身恐惧;他们不仅铭记在心,且互相提醒道:罗马人向他们索要的是惩罚,而不是胜利;每个人在面对死亡时,是在战斗和疆场上——在那里,双方共有的战神常常扶起败者而击倒胜者,还是在此之后,在城市被焚毁和夷平、被俘的妻子儿女眼前、在鞭笞和枷锁之中,遭受了一切可耻而屈辱的痛苦后才咽气,这两者有很大差别。
§28.19.13igitur non militaris modo aetas aut viri tantum sed feminae puerique supra animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.
因而,不仅是适龄军人或成年男子,连妇女和儿童也超乎其身心力量地在场,为战斗者递送武器,为城墙上的防守者搬运石块。
§28.19.14non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat.
这不仅关系到自由——这仅能激发勇敢男子的胸怀——而且最极端的惩罚和惨死已近在眼前。
accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu.
在劳苦与危险的竞争中,以及在彼此注视的目光里,他们的斗志被点燃了。
§28.19.15itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidarit.
于是,战斗以如此炽烈的热情展开,以至于那支征服了整个西班牙的军队,竟屡次被仅仅一个城镇的青年从城墙上击退,在极为不体面的交战中陷入了动摇。
§28.19.16id ubi vidit Scipio, veritus, ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.
当斯基皮奥看到这一幕时,由于担心己方如此多徒劳的尝试会让敌人的气焰嚣张,而己方的士兵变得更加懈怠,他认为自己必须亲自尝试并承担一部分危险,于是痛斥了士兵们的懦弱,命令抬来梯子,并威胁说如果其他人犹豫不前,他将亲自登城。
§28.19.17iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; §28.19.18et ex altera parte Laelius institit.
他冒着极大的危险已经逼近了城墙,这时,为将军安危担忧的士兵们在四面齐声呐喊,云梯开始在多处同时竖立起来;另一边的莱利乌斯也紧追不放。
tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri; arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta est.
这时市民的力量被瓦解,防守者被推下,城墙被占领;甚至在混乱中,连在看似无法攻破的那一侧的城堡也被攻克了。

词汇与语法注释

  1. 28.19.1conscientiam culpae — 依附于名词 conscientia(觉悟、意识)的宾格性属格,意为对自身罪行(culpa)的觉悟。
  2. 28.19.2prodendis ... interficiendisque — 夺格复数阳性的动形容词,与其引导的关系从句的省略先行词(即那些避难的人)作格一致。整体构成表示手段的夺格结构(“通过出卖和杀害他们”)。
  3. 28.19.3saevitum foret — 动词 saevio 的无人称被动语态虚拟式过去完成时(foret = esset),用于表示与过去事实相反的虚拟条件句的归结(“(惩罚)本会被施加”)。
  4. 28.19.6quid ut timerent meriti essent — 由 quid 引导的间接疑问从句(“他们应得什么……”),内部包含一个依附于 meriti essent 的 ut 结果或目的从句(“以至于去恐惧”)。
  5. 28.19.11id referre, utrum... an... — 间接引语中无人称动词 refert(重要、有关系)的不定式形式,其逻辑主语是由 utrum... an... 引导的双重间接疑问从句(“是……还是……”)。
  6. 28.19.13munientibus — 动词 munio 现在分词的与格复数,作为动词 gerunt(运送)的间接宾语,意为“给那些正在加固(或防守)城墙的人”。
  7. 28.19.17sollicitis vicem imperatoris — 名词 vicem 用作副词性对格(为了……的缘故、关于……的境遇),支配属格 imperatoris(将军),用以解释士兵们的“焦虑”(sollicitis)原因。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.19.1-28.19.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.19.1-28.19.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。