§28.19.1Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant.
ヒスパニアの諸地域は、カルタゴとの戦争からは静穏であったものの、特定の諸都市は自らの罪の自覚から、忠誠心よりはむしろ恐怖によって静穏を保っていることが明らかであり、それらのうちで規模においても罪においても最も際立っていたのが、イリトゥルギとカストゥロであった。
§28.19.2Castulo cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos;
カストゥロは、順境にあっては同盟者であったのに、スキピオ兄弟が軍団とともに討たれた後にカルタゴ人へと離反していた。
Iliturgitani prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant, interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant.
イリトゥルギの住民は、その惨劇から彼らのもとへ逃れてきた人々を引き渡して殺害したことで、離反に加えてさらに罪を重ねていた。
§28.19.3in eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret;
これら二つの民族に対して、ヒスパニアの形勢が不安定であった最初の到来時に罰が下されていたならば、実利よりはむしろ当然の報いとしてなされたであろう。
§28.19.4tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit; ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit.
だが今や状況が平穏となり、罰を下すべき時が来たと見えたため、スキピオはタッラコから召喚したルキウス・マルキウスを軍勢の三分の一とともにカストゥロを攻撃するために派遣し、自身は残りの軍勢とともに、ほぼ五日の行軍でイリトゥルギに到着した。
§28.19.5clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam;
門は閉じられ、攻撃を防ぐためにあらゆるものが整えられ準備されていた。
adeo conscientia, quid se meritos scirent, pro indicto eis bello fuerat.
それほどまでに、自らが受けるに値する報いを知っているという罪悪感が、彼らにとって宣戦布告の代わりとなっていたのである。
hinc et hortari milites Scipio orsus est:
ここからスキピオも兵士たちを激励し始めた。
§28.19.6ipsos claudendo portas indicasse Hispanos, quid ut timerent meriti essent.
スペイン人自身が門を閉じることによって、自分たちが何を恐れるに値する行いをしたかを示しているのだ、と。
itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse;
それゆえ、カルタゴ人とよりも、彼らとははるかに激しい敵意をもって戦争を遂行せねばならない。
§28.19.7quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse.
なぜなら、前者とは支配権と栄光を巡ってほとんど怒りなしに争われているのに対し、後者からは裏切り、残虐、そして犯罪に対する罰を求めねばならないからである。
§28.19.8venisse tempus, quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent, ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
戦友たちの忌まわしい死と、また、もし同じ場所へ逃げ込んでいたならば自分たち自身に対しても用意されていたであろう謀略に復讐を果たし、そして、いかなる境遇にあっても、誰もローマの市民や兵士を害を加えやすい存在とみなすことがないよう、将来にわたって重大な戒めをもって規定すべき時が来たのだ、と。
§28.19.9ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt; partitoque exercitu ita, ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur.
将軍のこの激励によって駆り立てられた兵士たちは、中隊ごとに選ばれた男たちに梯子を分配し、副官のラエリウスがもう一方の部隊を指揮するように軍勢を二分すると、二つの場所から同時に、挟み撃ちの恐怖をもって都市を攻撃した。
§28.19.10non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam inpigre urbem hortatur;
一人の将軍や複数の指導者たちが町の人々を駆り立てているのではなく、むしろ彼ら自身の罪悪感からくる恐怖こそが、精力的に都市を防衛するよう彼らを促していた。
et meminerant §28.19.11et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti;
そして彼らは覚えており、自分たちに求められているのは勝利ではなく処刑なのだと互いに警告し合っていた。
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, §28.19.12an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
各々が死を迎えるにあたり、共通のマルスがしばしば敗者を立ち上がらせ、勝者を打ち倒す戦闘や戦列においてなのか、あるいはその後、都市が焼かれ破壊された後、捕らえられた妻や子供たちの目の前で、鞭打ちと枷の中で、あらゆる不名誉で不当な苦痛を被って息絶えるのかが重要である、と。
§28.19.13igitur non militaris modo aetas aut viri tantum sed feminae puerique supra animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.
それゆえ、軍役に適した年齢の者や男性だけでなく、女性や子供たちまでもが、精神と肉体の力を超えて馳せ参じ、防戦する者たちに武器を供給し、壁を守る者たちに石を運んだ。
§28.19.14non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat.
勇敢な男たちの胸だけを奮い立たせる自由だけが問題なのではなく、むしろ、あらゆるもののうちで極限の刑罰とむごたらしい死が目の前に迫っていたのである。
accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu.
彼らの心は、労苦と危険の競い合いによって、また、お互いに見つめ合うことそのものによっても燃え上がっていた。
§28.19.15itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidarit.
それゆえ、非常に激しい熱意をもって戦闘が開始されたので、全ヒスパニアを征服したあの軍隊が、わずか一つの町の若者たちによって、しばしば壁から撃退され、あまり名誉とは言えない戦闘において動揺したほどであった。
§28.19.16id ubi vidit Scipio, veritus, ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.
スキピオがこれを見たとき、味方のこれほど多くの無駄な試みによって敵の勇気が増し、兵士たちの士気が低下するのを恐れ、自分自身が試み、危険の一部を引き受けねばならないと考えて、兵士たちの臆病さを叱責した上で梯子を運んでくるよう命じ、もし他の者がためらうなら、自分自身が登るであろうと宣言した。
§28.19.17iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus scalaeque multis simul partibus erigi coeptae;
彼が少なからぬ危険を冒してすでに壁の下に近づいていた時、将軍の身の上を心配する兵士たちからいたるところで叫び声が上がり、梯子が同時に多くの場所で立てられ始めた。
§28.19.18et ex altera parte Laelius institit.
そしてもう一方の側からは、ラエリウスが攻め立てた。
tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri;
そのとき町の人々の力は打ち破られ、防衛者たちが突き落されて壁が占拠された。
arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta est.
攻略不可能に見えた側からも、混乱の中で城砦さえもが奪取された。