§28.18.1magnificumque id Syphaci — nec erat aliter — visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.
这在西法克斯看来是极具尊荣的——事实也确是如此:当时最富强的两个民族的领袖,在同一天前来请求他的和平与友谊。
§28.18.2utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus,
他邀请两人作客;由于命运让双方置于同一屋檐下,面对相同的家神,他便试图引导他们进行会谈,以消除彼此的敌意。
§28.18.3scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse, quod conloquendo finiret, aut de re publica sc quicquam cum hoste agere iniussu senatus posse.
但斯基皮奥予以拒绝,表示他个人与迦太基人之间并无任何需要通过会谈来解决的恩怨,且在没有元老院命令的情况下,他不能与敌人进行任何有关国家事务的交涉。
§28.18.4illud magno opere tendente rege ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit;
由于国王极力促成,不愿让任何一位客人显得被排除在宴席之外,斯基皮奥便没有拒绝出席同一次宴会。
§28.18.5cenatumque simul apud regem est, et eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt.
于是,他们在国王那里一同进餐,而且由于这符合国王的心愿,斯基皮奥和哈斯德鲁巴甚至在同一张卧榻上并肩而坐。
§28.18.6tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit:
斯基皮奥身上散发出如此巨大的亲和力,且在一切事物上都具有天赋的敏锐与机智,以至于他不仅用雄辩的言辞争取到了不习惯罗马风俗的野蛮人西法克斯,甚至连最势不两立的敌人也被他折服。
§28.18.7mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis, §28.18.8nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate: eam artem illi viro ad conciliandos animos esse.
事实上,哈斯德鲁巴公开承认,在亲身接触后,他觉得这位男子比其在战争中的功绩所展现的形象更为令人赞叹;他毫不怀疑西法克斯及其王国已经落入罗马人的掌控之中:那个人具有如此争取人心的本领。
§28.18.9itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse, quam quo modo Africam retineant cogitandum.
因此,迦太基人更不应该探究西班牙是如何丧失的,而应思考如何保住非洲。
§28.18.10non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem.
因为罗马将军离开自己的省份、新的领地和军队,仅乘两艘船渡海来到非洲,将自己置于敌人的土地、国王的权力以及未曾验证的忠诚之下,绝非只是作为游客或者在宜人的海岸上闲逛,而是图谋着夺取非洲的希望。
§28.18.11hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non, quem ad modum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret.
他说,斯基皮奥早已在心中盘算此事,并公开大声疾呼:为何他不能像汉尼拔在意大利那样,也在非洲发动战争。
§28.18.12Scipio foedere icto cum Syphace profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.
斯基皮奥在与西法克斯缔结盟约后离开非洲,在公海上受到多变且大多狂暴的风浪颠簸,于第四天抵达新迦太基港口。