§28.17.1L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus; §28.17.2et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem vulgo ferrent, unus, qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum, quae spe ac magnitudine animi concepisset, receptas Hispanias ducebat: §28.17.3iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat.
卢基乌斯·斯基皮奥与许多贵族囚犯一起被派往罗马,作为收复西班牙的使者;尽管其他人普遍以极大的喜悦和荣耀传颂着这件事,但唯独完成这一壮举的他,一个追求无止境美德与真实名誉的人,却认为收复的西班牙与他凭着希望和伟岸胸怀所构想的宏图相比,不过是九牛一毛;他早已瞩目非洲和伟大的迦太基,并将那场战争的胜利视作仿佛是为了他个人的荣耀和名声而达成的终极辉煌。
§28.17.4itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare.
因此,他认为自己必须尽早为今后的行动奠定基础,争取各国王公及部族的拥护,于是决定首先尝试争取西法克斯国王。
§28.17.5Masaesuliorum is rex erat: Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est spectant.
他是马萨埃斯里人的国王;马萨埃斯里人是与摩尔人相邻的民族,正对着西班牙尤其是新迦太基所在的地区。
§28.17.6foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat; §28.17.7quod haud gravius ei sanctiusque quam vulgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit.
当时,这位国王与迦太基人订有盟约;斯基皮奥认为这一盟约对他而言,不会比对那些忠诚取决于运气的普通蛮族更具约束力和神圣性,于是派加伊乌斯·莱利乌斯作为使者,携带礼物前去见他。
§28.17.8quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere annuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano.
蛮族国王对这些礼物感到十分高兴,且由于当时罗马人在各地都顺风顺水,而迦太基人在意大利陷入被动,在西班牙已无立足之地,他便同意接受罗马人的友谊;但他表示,除非与罗马将军本人面谈,否则他既不给予也不接受任何确立友谊的保证。
§28.17.9ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum fore, ad Scipionem redit.
这样,莱利乌斯仅从国王那里得到了确保安全来访的许诺,便返回了斯基皮奥处。
§28.17.10magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
对于图谋非洲事务的人而言,西法克斯在各个方面都是一个极其重要的筹码。 他是那片土地上最富庶的国王,此前已在战争中领教过迦太基人自身的实力,而且其王国的疆域也由于仅隔着一条狭窄的海峡而与西班牙紧邻,地理位置十分便利。
§28.17.11dignam itaque rem Scipio ratus, quae, quoniam aliter non posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis, §28.17.12ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuvante vento in Africam traiecit.
斯基皮奥因此认为,既然别无他法,这件事即便是冒着极大危险也值得去追求,于是他将卢基乌斯·马尔基乌斯留守塔拉科,将马尔库斯·西拉努斯留守新迦太基(他曾从塔拉科步行强行军前往该地),以防卫西班牙,他自己则与加伊乌斯·莱利乌斯乘两艘五级战船从新迦太基出发,在平静的海面上主要依靠划桨,有时也借助和煦的微风,渡海前往非洲。
§28.17.13forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, §28.17.14ancoris positis terrae adplicaret naves, cumconspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quam tumultum actrepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt.
恰在此时,被赶出西班牙的哈斯德鲁巴率领七艘三级战船驶入港口,抛锚停泊并正准备让船靠岸,这时两艘五级战船被发现了。 尽管没人怀疑那是敌船,且在它们进港之前完全可以用优势兵力将其消灭,但这除了在那些徒劳地准备武器和战船的士兵和水手之中引起一阵混乱和恐慌之外,别无他用。
§28.17.15percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes, quam Poeni ancoras molirentur; §28.17.16nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat.
因为从外海吹来的稍大微风吹拂着风帆,在迦太基人还没来得及起锚之前,就将五级战船送入了港口;并且在国王的港口内,再没人敢继续挑起事端。
ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.
于是哈斯德鲁巴先上岸,随后斯基皮奥和莱利乌斯也登陆,一同前去拜见国王。