§28.13.1Scipio, cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantae se fore parem multitudini ratus, ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum virium ponendum, §28.13.2ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque magnum momentum facerent,
斯基皮奥得知迦太基人召集了如此庞大军队的消息后,认为仅凭罗马军团无法与如此众多的敌军匹敌,至少在表面上必须有蛮族的辅助军与之对抗,但他同时认为不应对这些辅助军寄予过大的信任,免得他们通过改变忠诚——这曾是他父亲和叔父覆灭的原因——而产生决定性的影响。
§28.13.3praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo, quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat, §28.13.4acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis, qui accolunt viam, modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit.
于是,他预先派西拉努斯前往统治着二十八座城镇的库尔哈斯那里,去接收他曾允诺在冬季招募的骑兵和步兵;他自己则从塔拉科出发,一路上从沿途居住的盟友中召集了适量的辅助部队,直接抵达了卡斯图洛。
§28.13.5eo adducta ab Silano auxilia tria milia peditum et quingenti equites.
西拉努斯将三千步兵和五百骑兵的辅助部队带到了那里。
inde ad Baeculam urbem progressus omni exercitu civium sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus.
随后,斯基皮奥率领由公民和盟军组成的全部军队共四万五千步骑兵,向贝库拉城进军。
§28.13.6castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
当他们正在安营扎寨时,马戈和马西尼萨率领全部骑兵袭击了他们,并且本可以使筑城者陷入混乱,要不是斯基皮奥为了该目的而预先隐藏在位置便利的丘陵后方的骑兵出其不意地冲向散开的敌军。
§28.13.7ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt.
战斗几乎还未开始,这些骑兵就击溃了所有最勇敢、最靠近营垒并首先冲向筑城者本身的敌军。
cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit.
对于其余在军旗下按行军队列前进的敌军,战斗持续了更长时间,并且胜负在很长一段时间内难以预料。
§28.13.8sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subirent, magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie vertunt Poeni Numidaeque.
但是,当首先是来自哨所的轻装步兵大队,接着是从筑城工作中抽调出来并被命令拿起武器的士兵们,以越来越多且生力军的姿态接替疲惫的士兵,且现在有一大支武装队伍从营地冲入战场时,迦太基人和努米底亚人毫无疑问地转身逃跑了。
§28.13.9et primo turmatim abibant nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur.
起初他们按骑兵队退却,队列并未因恐惧或慌乱而混乱;随后,在罗马人更猛烈地袭击其后方且攻势无法被抵挡之后,他们不再顾及队列,纷纷向着各自最近的方向四散逃跑。
§28.13.10et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen numquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.
尽管通过这场战斗,罗马人的士气有所提高,敌人的士气有所受挫,但在接下来的几天里,骑兵和轻装步兵的袭击从未停止。