§28.12.1cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est.
那一年,罗马人与汉尼拔之间没有发生任何军事行动。
nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani: tantam inesse vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo duce censebant.
因为在面对如此新近的公私双重打击时,汉尼拔本人不愿主动出战,而罗马人也没有去挑衅处于平静中的他:他们认为,尽管汉尼拔周围的一切都在崩溃,但在这位单一的将领身上仍蕴藏着如此巨大的力量。
§28.12.2ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, §28.12.3quippe qui, cum in hostium terra per annos tredecim tam procul ab domo varia fortuna bellum gereret exercitu non suo civili, sed mixto ex conluuione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, §28.12.4alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio extiterit, §28.12.5cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deessent, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant.
而且,我倾向于认为,他在逆境中比在顺境中更令人叹服,因为他在敌国领土上征战了十三年之久,远离家乡,命运多舛,他所率领的军队并非由本国公民组成,而是由所有民族的乌合之众混合而成,他们没有共同的法律、习惯或语言,性格不同、服饰不同、武器不同、礼仪不同、神事不同,甚至连神明也几乎各不相同,然而他却用某种单一的纽带将他们紧密相连,以至于在他们彼此之间或对抗将领时,都没有发生过任何叛乱,尽管用于支付军饷的资金和在敌国领地内的粮饷经常匮乏,而在第一次布匿战争中,由于这些物资的匮乏,将领与士兵之间曾发生过许多难以言喻的惨剧。
§28.12.6post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriae fuerat, deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile nullum motum in castris factum?
然而,在寄托了全部胜利希望的哈斯德鲁巴军及其将领全军覆没,且被迫退入布鲁提乌姆的一角、放弃了意大利的其余部分之后,在营地里竟然没有发生任何骚乱,这在谁看来会不觉得神奇呢?
§28.12.7nam ad cetera id quoque accesserat, ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; §28.12.8tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi.
因为,除其他情况外,还雪上加霜的是:除了布鲁提乌姆的土地之外,甚至连供养军队的希望都没有,而这片土地即使全部得到耕作,对于供养如此庞大的军队来说仍然显得太狭小了;此外,大部分青年已被战争夺走,脱离了农田的耕作,而且该部族还有一种通过强盗行线来进行军事活动的习惯,这甚至已成为根深蒂固的恶习。
§28.12.9nec ab domo quicquam mittebatur de Hispania retinenda sollicitis, tamquam omnia prospera in Italia essent.
而本国也没有送来任何物资,因为他们正为保全西班牙而焦虑,仿佛意大利的一切都顺遂一般。
§28.12.10in Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant: eandem, quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem, §28.12.11quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.
在西班牙,局势在某种程度上具有相同的命运,但在另一种程度上却截然不同:相同之处在于,在战斗中战败且失去将领的迦太基人,已被驱逐到西班牙的最边缘、直至大洋的沿岸;而不同之处在于,由于西班牙由于其地理和人文特性,不仅比意大利,而且比世界上任何其他地方都更适合重整军备、再兴战争。
§28.12.12itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium, nostra demum aetate, ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.
因此,这里作为罗马人最早进入的属州(至少在大陆属州中),却是在所有人中最后,直到我们这个时代,才在奥古斯都·凯撒的统帅和神启下被彻底平定。
§28.12.13ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi ape, adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit.
当时在当地,吉斯戈之子哈斯德鲁巴——他是该战争中仅次于巴卡家族的最伟大、最著名的将领——怀着重新起兵的希望从加德斯返回,在哈米尔卡之子马戈的协助下,在远西班牙全境进行了征兵,武装了多达五万步兵和四千五百骑兵。
§28.12.14de equestribus copiis ferme inter auctores convenit; peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt.
关于骑兵部队的数量,史家之间大体一致;但有人写道,有七万步兵被带到了西尔皮亚城。
§28.12.15ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente, ne detrectarent certamen, considerunt.
在那里的开阔平原上,两位迦太基将领安营扎寨,意在不回避决战。