§27.9.1ceterum transportati milites in Siciliam — et erant maior pars Latini nominis sociorumque prope magni motus causa fuere: adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent.
然而,被移送到西西里的士兵们(而且其中大部分属于拉丁命名及同盟者)几乎成了大动乱的导火索。 确实,重大事件的转折点往往取决于微小的事情。
§27.9.2fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus, stipendiis se exhaustos esse; §27.9.3quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi civem, qui ab Romano miles lectus sit, quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exilium verius quam in militiam ablegari. §27.9.4octavum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante, quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens viribus, excedat. §27.9.5si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum.
因为拉丁人和同盟者在会议中爆发了怨言,声称在第十个年头里,他们因征兵和军费负担而精疲力竭;他们几乎每年都在惨痛的失败中战斗;一些人在战场上阵亡,另一些人因疾病而丧生;被罗马人征召入伍的公民,对他们而言,比被迦太基人俘虏的公民损失得更彻底,因为被敌人俘虏的人可以免费送回祖国,而罗马人则把他们打发到意大利境外,与其说是服兵役,不如说更像是流放;坎尼战役的士兵如今已在当地老去了八个年头,在敌人撤出意大利之前就会死去,况且敌人目前正处于兵力最鼎盛的时期;如果老兵不回到祖国,而新兵又被征召,那么不久之后将无人生还。
itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse. §27.9.6si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos; aliter numquam vivo Hannibale sine bello Italiam fore.
因此,在他们陷入最后的荒凉和贫困之前,必须对罗马人民予以拒绝,因为这件事本身很快也会让他们无法承受;如果罗马人看到同盟者在这一点上达成一致,他们肯定会考虑与迦太基人缔结和平;否则,只要汉尼拔还活着,意大利就永远不会没有战争。
§27.9.7haec acta in conciliis.
这些是在会议中讨论的内容。
triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse, unde milites pecuniamque darent.
当时罗马人民共有三十个殖民地;其中十二个殖民地在所有使团都在罗马时,向执政官声明他们没有可以提供士兵和资金的来源。
eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circei, Setia, Cales, Narnia, Interamna.
这些殖民地是阿尔代亚、内佩特、苏特里乌姆、阿尔巴、卡尔塞奥利、索拉、苏埃萨、塞尔切伊、塞蒂亚、卡莱斯、纳尔尼亚、因特拉姆纳。
§27.9.8nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant, §27.9.9quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent: non enim detrectationem eam munerum militiae sed apertam defectionem a populo Romano esse.
执政官们被这一前所未有的事态所震惊,由于他们希望使他们打消如此令人憎恶的企图,并认为通过惩罚和责备比通过温和应对更有效,于是他们声称,那些使者竟敢对执政官们说出执政官们无论如何也无法下定决心在元老院中宣布的话:因为那不是对兵役义务的推托,而是对罗马人民的公开背叛。
§27.9.10redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent.
因此,让他们赶紧回到殖民地去,就当事情还没有开始一样——他们只是口头上说说,而非真正敢于做出如此大逆不道之事——与他们自己的人民商议。
admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos; inde oriundos, §27.9.11inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causa missos.
让他们提醒他们,他们不是坎帕尼亚人,也不是塔兰托人,而是罗马人;他们源于那里,并从那里被派往殖民地以及通过战争夺取的土地,以增加子嗣。
quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset.
如果他们还有任何孝道,如果对古老祖国还有任何记忆,那么子女对父母所欠下的恩情,他们就对罗马人欠下了同样的恩情。
§27.9.12consulerent igitur de integro: nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse.
因此,让他们重新商议:因为在那个时候他们轻率讨论的事情,无异于背叛罗马帝国,无异于将胜利拱手让给汉尼拔。
§27.9.13cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se, quod domum renuntiarent, habere dixerunt neque senatum suum, quod novi consuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec pecunia, quae daretur in stipendium, esset.
当执政官们轮流反复重申这些话许久之后,使者们毫无动摇,表示他们既无话可以带回国报告,他们的元老院也没有什么可以重新商议的,因为那里既没有可以征召的士兵,也没有可以作为军饷发放的资金。
§27.9.14cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus, ut magna pars actum de imperio dicerent: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.
当执政官们看到他们如此顽固时,便将此事提交给了元老院。 在元老院里,人们的心中注入了如此巨大的恐慌,以至于绝大多数人都说帝国已经彻底完蛋了:其他殖民地也会做同样的事,同盟者也会做同样的事;所有人都已经达成共识,要把罗马城拱手卖给汉尼拔。