§27.10.1consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quae officio decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse.
执政官们鼓励并慰问元老院,并表示其他殖民地将保持原有的忠诚和职责;而那些放弃了职责的殖民地本身,如果向这些殖民地派去使者来惩罚而不是恳求他们,他们也会对帝国产生敬畏之心。
§27.10.2permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent.
当元老院许可他们按照他们认为有利于国家的方式去行动和处理时,在首先试探了其他殖民地的意图之后,他们召集了使者,并询问他们是否按照协定准备好了士兵。
§27.10.3pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula paratos esse, §27.10.4et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse.
马尔库斯·塞克斯蒂利乌斯·弗雷格拉努斯代表十八个殖民地回答说,不仅按照协定准备好了士兵,而且如果需要更多,他们也会提供更多,并且无论罗马人民下达什么其他命令或有什么愿望,他们都会竭力完成:为此,他们既不武断,也不缺少财力,甚至也充盈着斗志。
§27.10.5consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.
执政官们预先声明,在他们看来,如果全体元老议员不在议事堂内向他们致谢,仅凭执政官自己的声音来表彰他们的功绩是不够的,于是命令他们跟随进入元老院。
§27.10.6senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
元老院以尽可能隆重的决议对他们发表了讲话,并指示执政官,将他们也带到民众面前,在他们自身及其先祖所建立的众多其他辉煌功勋之中,也提一下他们最近对国家立下的功绩。
§27.10.7ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, §27.10.8et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses.
即便在今天,在经过了这么多世纪之后,也不应让他们默无声闻,或被剥夺他们应得的赞誉:他们是西尼亚人、诺尔巴人、萨蒂库拉人、弗雷格拉人、卢凯里亚人、维努西亚人、布伦迪西乌姆人、哈德里亚人、菲尔穆姆人和阿里米努姆人,以及来自另一侧海边的蓬蒂亚人、帕埃斯图姆人和科萨人,还有内陆的贝内文图姆人、埃塞尔尼亚人、斯波莱蒂乌姆人、普拉肯提亚人和克雷莫纳人。
§27.10.9harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae.
赖这些殖民地的支持,当时罗马人民的帝国才得以屹立不倒,并且在元老院和民众面前向他们表达了感谢。
§27.10.10duodecim aliarum coloniarum, quae detractaverunt imperium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus.
至于拒绝服从命令的其他十二个殖民地,元老议员们禁止提及他们,执政官们既不遣散他们,也不留难他们,更不与他们交谈。
ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.
这种无言的惩罚被认为最符合罗马人民的尊严。
§27.10.11cetera expedientibus quae ad bellum opus erant, consulibus aurum vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit.
当执政官们准备战争所需的其他事务时,决定取出存放在更神圣的国库中以备极端紧急情况之需的二十分之一税黄金。
prompta ad quattuor milia pondo auri.
共取出了约四千磅黄金。
§27.10.12inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori, §27.10.13qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.
由此,分别向执政官们、前执政官马尔库斯·马尔凯鲁斯和普布利乌斯·苏尔皮基乌斯,以及裁判官卢基乌斯·维图里乌斯分发了各五百磅(黄金),他(维图里乌斯)抽签分得了高卢行省;此外,还给执政官法比乌斯额外追加了一百磅黄金作为特款,以便运往塔兰托要塞;其余的黄金,他们用来以现款为在西班牙作战的军队订购衣物,这支军队正因自身及统帅的良好声誉而进行着战争。