§27.7.1exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit.
在这一年年底,西庇阿的部将盖乌斯·莱利乌斯在从塔拉科出发后的第三十四天抵达罗马;他带着俘虏的队伍进入城内,引起了人们的大量聚集。
§27.7.2postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniae, uno die receptasque aliquot urbes, quae defecissent, novasque in societatem adscitas exposuit.
第二天,他被引入元老院,报告说西班牙的首府卡太基在一天之内被攻克,几座曾背叛的城市已被收复,以及新的城市已被接纳为盟友。
§27.7.3ex captivis comperta iis fere congruentia, quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae.
从俘虏处探知的信息与马尔库斯·瓦莱里乌斯·梅萨拉信中所写的内容大致吻合。
maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam vix Hannibali atque eius armis obsistentem.
最令议员们震惊的是哈斯德鲁巴尔向意大利的进军,而此时他们对汉尼拔及其武力的抵抗已十分吃力。
§27.7.4productus et in contionem Laelius eadem edisseruit.
莱利乌斯也被带到市民大会上,详细陈述了同样的事情。
senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.
元老院因普布利乌斯·西庇阿取得的捷报,决定举行一天的感恩祭;并命令盖乌斯·莱利乌斯尽早乘坐他来时所乘的船只返回西班牙。
§27.7.5Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse, qui anno insequenti captam tradiderint; §27.7.6sed mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.
我遵循许多历史学家的说法,将卡太基的攻克归入这一年,虽然我并非不知道,有人传授它是于次年被攻克的;但在我看来,西庇阿在西班牙什么也不做地虚度了整整一年,这显得不太合乎情理。
§27.7.7Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.
在昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯第五次及昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯第四次担任执政官之年,于三月十五日——即他们就职之日——意大利被确定为两人的行省,然而指挥权按区域进行了划分:法比乌斯在塔兰托,富尔维乌斯在卢卡尼亚和布鲁提乌姆地区主持军事行动。
§27.7.8M. Claudio prorogatum in annum imperium.
马尔库斯·克劳狄乌斯的指挥权被延长了一年。
praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.
法务官们通过抽签决定行省:盖乌斯·霍斯蒂利乌斯·图布卢斯获得城市法务官管辖权,卢基乌斯·维图里乌斯·菲洛获得涉外法务官管辖权及高卢,提图斯·昆克蒂乌斯·克里斯皮努斯获得卡普阿,盖乌斯·奥伦库莱乌斯获得撒丁岛。
§27.7.9exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones, quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus ut in Etruriam succederet;
军队按如下方式分配到各行省:分给富尔维乌斯的是马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯在西西里所辖的两个军团;分给昆图斯·法比乌斯的是盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯在埃特鲁里亚所指挥的那些军团;城市军队则调往埃特鲁里亚接替他们。
§27.7.10C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam exercitumque, quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius obtineret.
盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯继续管理同一个行省和军队;提图斯·昆克蒂乌斯占有卡普阿以及昆图斯·富尔维乌斯曾拥有的军队。
§27.7.11C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet.
盖乌斯·霍斯蒂利乌斯从前裁判官盖乌斯·莱托里乌斯手中接管当时在阿里米努姆的行省和军队。
M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretae.
马尔库斯·马尔切鲁斯被分配了他作为执政官时指挥过的军团。
M. Valerio cum L. Cincio — §27.7.12iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium — Cannensis exercitus datus, euinque supplere ex militibus, qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent, iussi.
马尔库斯·瓦莱里乌斯与卢基乌斯·辛基乌斯—— 因为他们在西西里的指挥权也被延长了——分配了坎尼军队,并命令他们用盖奈乌斯·富尔维乌斯军团中幸存的士兵来补充该军队。
§27.7.13conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia, sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant.
执政官们搜寻并聚集了这些士兵,将他们送往西西里;他们被课以与坎尼士兵相同的服役耻辱,在同样的耻辱下服役的还有那些因类似的逃跑行径激怒元老院、从而被从裁判官盖奈乌斯·富尔维乌斯的军队中遣送到该地的士兵。
§27.7.14C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones, quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat, decretae.
分配给盖乌斯·奥伦库莱乌斯在撒丁岛的是普布利乌斯·万利乌斯·沃尔索曾用来管辖该行省的相同军团。
§27.7.15P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium.
普布利乌斯·苏尔皮基乌斯被命令以相同的军团和相同的舰队管辖马其顿,其指挥权延长了一年。
triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae; §27.7.16cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium Laevinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet.
命令将三十艘五列桨战船从西西里派往塔兰托交给执政官昆图斯·法比乌斯;至于其余的舰队,元老院决定要么由马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯本人横渡至非洲进行掠夺,要么由他决定派遣卢基乌斯·辛基乌斯或马尔库斯·瓦莱里乌斯·梅萨拉。
§27.7.17nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est.
关于西班牙也没有做任何改变,除了对西庇阿和西拉努斯而言,他们的指挥权不是延长一年,而是直到他们被元老院召回为止。
ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.
这样,该年各行省和军队的指挥权便分配完毕。