§27.50.1Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, profectus citatiore quam inde venerat agmine die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit.
尼禄在战斗结束后的那个夜晚出发,以比来时更为迅速的行军,在第六天抵达了他自己的常设营地和敌人处。
§27.50.2iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitia vero tanta, vix ut compotes mentium prae gaudio essent, celebratum est.
他的旅程由于没有使者提前报信,迎接的群众较少,但人们的喜悦之情却如此巨大,以至于他们因高兴而几乎无法保持理智。
§27.50.3nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit.
因为在罗马,无论哪一种心境都无法被充分叙述和描绘,无论是城邦在对结果充满不确定期待时的心境,还是它接到胜利传闻时的心境。
§27.50.4numquam per omnis dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro.
自从有传闻报道执政官克劳狄乌斯出发以来的那些日子里,从日出到日落,没有任何一位元老院议员离开过议事堂和政务官身边,也没有任何民众离开过广场。
§27.50.5matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos.
妇女们因为自身毫无力量,便转向祈求和哀告,她们穿梭于所有的神庙之中,以恳求和誓愿不停地祈求神明。
§27.50.6tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra, quae in faucibus Umbriae opposita erant, venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes.
在如此焦虑和悬心未决的城邦中,起初传来了一个不确定的传闻,称两名来自纳尔尼亚的骑兵来到了布置在翁布里亚关隘处的营地,从战场上带来消息称敌军已被歼灭。
§27.50.7et primo magis auribus quam animis id acceptum erat ut maius laetiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent, et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur.
起初,这个消息更多地是被耳朵听见,而不是被心灵接受,因为它太大、太令人高兴,超出了他们心灵所能理解或充分相信的范围;而且,其迅速程度本身也阻碍了信任,因为据说战斗是在两天前进行的。
§27.50.8litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu.
随后,卢基乌斯·曼利乌斯·阿基迪努斯从营地送来的信件被送达,内容是关于纳尔尼亚骑兵的到来。
§27.50.9hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur.
这封信穿过广场被送到法务官的讲坛,将元老院议员们从议事堂中召集出来;民众以极大的争抢和喧闹聚集在议事堂门口,以至于信使无法接近,而是被那些盘问和呼喊的人们拉扯着,要求信件在元老院宣读之前先在演讲坛上宣读。
§27.50.10tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter inpotentes eius animos potuit.
最终,民众被政务官们驱散和压制,在无法自控其喜悦的人们心中,喜悦才得以有序地分发。
§27.50.11in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos consulumve litteras audissent.
信件首先在元老院宣读,随后在群众大会上宣读;根据每个人的性格,对一些人来说已是确定的喜悦,而对另一些人来说,在听到使节或执政官的信件之前,他们是不会相信的。