§27.46.1tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: §27.46.2neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.
执政官利维乌斯在营地中传达了口令,要求军团长接待军团长、百夫长接待百夫长、骑兵接待骑兵、步兵接待步兵:因为没有必要扩大营地,免得敌人发现另一位执政官的到来;而且由于克劳狄乌斯的军队在远征中除了武器之外几乎没有随身携带任何东西,因此较多的人在狭窄的空间内安营扎寨也较为容易。
ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, §27.46.3offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.
不过,在行军途中,队伍因自愿参军的人而有所扩大,已经服完兵役的老兵和年轻人纷纷主动自荐,他们争先恐后地报名,只要其中有谁的体格和力量看起来适合服兵役,尼禄就予以征募。
§27.46.4ad Senam castra alteriue consulis erant, et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat.
另一位执政官的营地就在塞纳附近,哈斯德鲁巴距离那里大约只有五百步之遥。
itaque cum iam adpropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur.
因此,当尼禄已经逼近时,为了不让部队在入夜前进入营地,他便借着群山的遮蔽停了下来。
§27.46.5silentio ingressi, ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti, cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur.
他们在静默中进入营地,由各自同等军阶的人领进帐篷,在众人极大的喜悦中受到了热情的款待。
postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit.
第二天召开了军事会议,裁判官卢基乌斯·波尔基乌斯·利基努斯也出席了会议。
§27.46.6castra iuncta consulum castris habebat et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat.
他的营地与执政官们的营地相连,在他们到来之前,他通过在高地上行军,时而占领狭窄的山口以阻断通路,时而从侧翼或后方袭扰敌军行军,用尽各种战争策略愚弄了敌人;此时他也出席了会议。
§27.46.7multorum eo inclinabant sententiae, ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae differretur; §27.46.8Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit, ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent: §27.46.9errore, qui non diuturnus futurus esset, velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse.
许多人的意见都倾向于:在尼禄让因长途跋涉和守夜而疲惫不堪的士兵休整,同时给自己几天时间来侦察敌情期间,应当推迟战斗的时间;尼禄不仅极力劝说,而且尽最大努力恳求他们,不要因为拖延而使他那因迅速而变得安全的计划变成鲁莽之举:汉尼拔由于一个不会持久的误判,现在仿佛麻木了一般,既没有进攻失去指挥官的军营,也没有动身前来追击。
antequam se moveat, deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam.
在他采取行动之前,哈斯德鲁巴的军队就可以被消灭,而他们也可以返回阿普利亚。
§27.46.10qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium, ubi velit, Hasdrubali coniungatur.
凡是通过拖延时间而给敌人留出余地的人,就是在向汉尼拔出卖那座军营,并向山南高卢开辟道路,使汉尼拔可以在闲暇中,在任何他想去的时候,与哈斯德鲁巴会合。
§27.46.11extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse.
应当立即发出信号并出击迎战,利用缺席和在场的敌人的错误,趁前者不知道自己面对的是较少的人,而后者不知道自己面对的是更多且更强大的对手。
§27.46.12consilio dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in aciem procedunt.
会议散会后,战斗的信号被挂出,他们立即列队向战场前进。