§27.46.1tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet:
執政官リウィウスによって、陣営内に次のような指令が発せられていた。 すなわち、護民官は護民官を、百人隊長は百人隊長を、騎兵は騎兵を、歩兵は歩兵を受け入れるべし、というものである。
§27.46.2neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret;
敵がもう一人の執政官の到着に気づかぬよう、陣営を拡張する必要はなかったからである。
et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.
また、クラウディウスの軍は遠征に武器のほかはほとんど何も携行していなかったため、狭い場所で多くの者が幕舎を張って密集することも容易なはずであった。
ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat,
しかしながら、行軍の途上そのものにおいて、義勇兵たちによって隊列は膨らんでいた。
§27.46.3offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.
すでに兵役を終えた退役兵たちも、競って名乗りを上げる若者たちも、自ら進んで身を申し出ており、彼らのうち体格や筋力が軍務に適していると見えた者たちを、ネロは徴募していた。
§27.46.4ad Senam castra alteriue consulis erant, et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat.
セナの近くにもう一人の執政官の陣営があり、ハスドルバルはそこからおよそ五百歩のところに位置していた。
itaque cum iam adpropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur.
それゆえ、すでに接近したとき、ネロは夜になる前に陣営に入ることのないよう、山々に身を隠して立ち止まった。
§27.46.5silentio ingressi, ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti, cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur.
彼らは静寂のうちに陣営に入り、それぞれ自分の階級の者たちによって幕舎へと案内され、一同のこの上ない喜びの中で温かく迎えられた。
postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit.
翌日、軍議が開かれ、これには法務官ルキウス・ポルキウス・リキヌスも出席した。
§27.46.6castra iuncta consulum castris habebat et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat;
彼は執政官たちの陣営に隣接して陣を構えており、彼らの到着以前にも、高地を通って軍を率いることで、ある時は狭い峠を占拠して通路を塞ぎ、またある時は側面や背後から隊列を襲って、あらゆる戦争の技術をもって敵を翻弄していた。
is tum in consilio aderat.
この彼が、そのとき軍議に出席していたのである。
§27.46.7multorum eo inclinabant sententiae, ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae differretur;
多くの者の意見は、ネロが道中の行軍と夜番で疲弊した兵士たちを休ませ、同時に敵の状況を把握するために数日の猶予を取る間、戦闘の時期を延期すべきだという方向へ傾いていた。
§27.46.8Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit, ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent:
ネロは単に勧めるだけでなく、迅速さこそが安全なものとしていた自らの計画を、遅滞によって無謀なものにしてしまわぬよう、全力を尽くして熱心に懇願した。
§27.46.9errore, qui non diuturnus futurus esset, velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse.
長続きするはずのない誤解によって、ハンニバルはいわば麻痺した状態にあり、指揮官なしで残された自陣を攻撃することも、追跡のために行軍を開始することもしていない。
antequam se moveat, deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam.
彼が動き出す前に、ハスドルバルの軍を壊滅させ、アプリアへと帰還することが可能なのである。
§27.46.10qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium, ubi velit, Hasdrubali coniungatur.
時間を引き延ばすことによって敵に猶予を与える者は、あの陣営をハンニバルに売り渡し、ガリアへの道を切り開いて、彼が望むときに余裕を持ってハスドルバルと合流できるようにする者である。
§27.46.11extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse.
直ちに信号が与えられて戦列へと進むべきであり、不在の敵と眼前の敵双方の誤解を利用すべきである。 あちらは自分たちがより少ない者と対峙していることを知らず、こちらはより多く強力な軍と戦っていることを知らない間に。
§27.46.12consilio dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in aciem procedunt.
軍議が解散されると、戦闘の信号が掲げられ、彼らは直ちに戦列へと進み出た。