Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.44.1-27.44.10

尼禄擅自北上引发的罗马市民恐慌与不安

第 890 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官尼禄大胆行军的消息在罗马公民中引起了巨大的恐慌与不安。他们回想起过去的惨剧和哈斯德鲁巴的军事才能,深切担忧被留下的营垒的安全。

§27.44.1Romae haud minus terroris ac tumultus erat, quam fuerat biennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
在罗马,人们的恐惧和混乱程度不亚于 ¦p.412 两年前,当时迦太基的营垒就安在罗马的城墙和城门前。
neque satis constabat animis, tam audax iter consulis laudarent vituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex eventu famam habiturum: §27.44.2castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu, cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit, et consulem in Lucanos ostendisse iter, cum Picenum et Galliam peteret, §27.44.3castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret.
人们在心中也无法充分确定,对于执政官如此大胆的行军,究竟是该赞扬还是该指责;显而易见的是——没有什么比这更不公正的了——它将根据结果来获得其名声:即,在敌人汉尼拔附近留下了一个没有统帅的营垒,营中的军队已被抽走了所有的精锐和精华,而执政官虽然实际上前往皮克努姆和高卢,却假装示以向卢卡尼亚行军的路向,留下的营垒除了敌人的误判之外别无其他保障,而敌人并不知道统帅和部分军队已经不在此处。
§27.44.4quid futurum, si id palam fiat, et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut castra invadere praedae relicta sine viribus, sine imperio, sine auspicio?
如果这件事败露,而汉尼拔企图要么率全军追击带着六千武装士兵出发的尼禄,要么入侵那座失去力量、失去指挥权、失去神启而作为猎物留下的营垒,结果将会如何?
§27.44.5veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant; et ea omnia accidisse, cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset; nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse.
那场战争过去的灾难,以及去年被杀的两位执政官,都让人们感到恐惧;而且所有这些事情发生时,意大利还只有敌人的一位将领、一支军队;而现在却变成了两场迦太基战争,有两支庞大的军队,在意大利几乎有两个汉尼拔。
§27.44.6quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque inpigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.
因为哈斯德鲁巴也是同父(哈米尔卡)所生,同样是一位精干的将领,在西班牙与罗马的战争中磨练了这么多年,并因消灭了由最著名的将领率领的两支军队的双重胜利而声名显赫。
§27.44.7nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse: §27.44.8quippe in iis locis hunc coegisse exercitum, quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset.
实际上,就从西班牙行军的速度以及煽动高卢各族拿起武器而言,他甚至比汉尼拔本人更值得夸耀:因为他正是在汉尼拔因饥饿和寒冷(这是最惨的死法)而失去大部分士兵的那些地方集结了军队。
§27.44.9adiciebant etiam periti rerum Hispaniae, haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.
熟悉西班牙事务的人还补充说,他将面对的不是一位不熟悉的将领盖乌斯·尼禄,而是这样一个人:当尼禄偶然被困于险要的峡谷中时,哈斯德鲁巴通过起草虚假的和平条件,像愚弄小孩一样挫败并戏耍了他。
§27.44.10omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.
在总是倾向于往坏处解释的“恐惧”这一翻译者的影响下,他们认为敌人的一切力量都大于实际,而自己的力量则小于实际。

词汇与语法注释

  1. 27.44.1laudarent vituperarentne — 间接疑问句中的未完成过去时虚拟语气(laudarent, vituperarent)。由于主句动词(constabat)为过去时态,根据时态呼应法则而使用未完成过去时。该虚拟语气保留了直接疑问句中商榷性虚拟语气(“应该赞扬还是非难?”)的性质。
  2. 27.44.1famam habiturum — 动词不定式主动将来时 habiturum [esse],省略了 esse。其受格主语可以理解为 iter(“这次行军将获得名声”)或 consulem(“执政官将获得名声”)。在整个行动及其结果(eventu)成为评价对象的语境下,将 iter 视为物理主语更为自然。
  3. 27.44.2castra prope Hannibalem hostem relicta — 从 §27.44.2 到 §27.44.9 描绘罗马市民忧虑的长篇间接引语(Oratio Obliqua)的开端。relicta [esse] 是对格不定式结构,其支配动词可视为文末的 ducebant(§27.44.10),或 §27.44.1 中人们内心的想法(animis...)。
  4. 27.44.3castra relinquentem — 现在分词对格 relinquentem 修饰 §27.44.2 中的 consulem。该分词短语描述了执政官离开营垒时的行为,并与修饰 castra 的比较级形容词 tutiora 一起,构成了间接引语中抱怨内容的一部分:“他留下了一座除了敌人的错误之外别无安全保障的营垒而离去”。
  5. 27.44.9sed quem — 关系代名词 quem 指代先行词 C. Nero。在关系从句中,它是 elusisset 的直接宾语(对格),而主格分词 deprensus(指代哈斯德鲁巴)则描述了过去在西班牙,哈斯德鲁巴如何智取并戏耍尼禄的恩怨历史。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.44.1-27.44.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.44.1-27.44.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。