§27.43.1inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, §27.43.2dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur.
在此期间,哈斯德鲁巴在解除了对普拉肯提亚的包围后,派出了四名高卢骑兵和两名努米底亚人,携带给汉尼拔的信件。 当他们穿过敌人的重重包围,几乎走完了意大利的整个长度,¦p.411 并在追赶正向梅塔庞图姆退却的汉尼拔时,由于道路不详而迷路漂落到塔兰托,被在田野间游荡的罗马采粮兵带到了前法务官昆图斯·克劳狄乌斯面前。
§27.43.3eum primo incertis inplicantes responsis, ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre.
起初,他们用含糊其词的回答搪塞他,但当刑具逼近的恐惧迫使他们招供实情时,他们说明自己正携带着哈斯德鲁巴写给汉尼拔的信件。
§27.43.4cum iis litteris sicut erant signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur.
他们被同那封保持原样封好的信件一起,移交给军事保民官卢基乌斯·维尔吉尼乌斯,以便被带到执政官克劳狄乌斯那里。
§27.43.5duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae.
两支萨姆奈特人骑兵队也同时被派去充当护卫。
qui ubi ad consulem pervenerunt, litteraeque lectae per interpretem sunt, et ex captivis percunctatio facta, §27.43.6tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus, quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret; §27.43.7audendum ac novandum aliquid inprovisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret, §27.43.8litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos, quid pararet, edocet: §27.43.9ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant.
当他们到达执政官那里,信件经翻译宣读,并对俘虏进行了讯问后,克劳狄乌斯认为,当前国家的形势并非人人应当按照常规计划,在自己属州的边界内,率领自己的军队与元老院指定的敌人作战;必须敢于尝试某种出人意料、难以想象的大胆创新之举,这在刚开始时会在公民中引起不亚于敌人的恐慌,但在成功实现后,会将巨大的恐惧化为巨大的喜悦;他在将哈斯德鲁巴的信件送往罗马的元老院的同时,也亲自告知元老院议员们他所准备做的事:即既然哈斯德鲁巴写信说他将在翁布里亚与兄弟会合,他们就应该将一个军团从卡普亚召回罗马,在罗马进行征兵,并将城市军队部署在纳尔尼亚以抗击敌人。
§27.43.10haec senatui scripta.
这些内容已被写信送交元老院。
praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, ut vehiculorum fessis copia esset.
他也同样派遣使者先行通过拉里努姆、马鲁奇尼、弗伦塔尼和普赖图蒂等地区——这是他将要率军经过的地方——指示所有人从田野和城市中将准备好供士兵食用的粮食运到路边,并牵出马匹和其他牲畜,好让疲惫者有充足的车辆使用。
§27.43.11ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle: ut ad iter parati omnes essent.
他自己则从公民和同盟军的全部军队中挑选出精锐力量,共六千步兵、一千骑兵;他宣称自己想要占领卢卡尼亚最近的城市以及其中的迦太基守备队,以便大家都能为行军做好准备。
§27.43.12profectus nocte flexit in Picenum.
他在夜间出发,转向皮克努姆。
et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat relicto Q. Catio legato, qui castris praeesset.
执政官本人则在留下副将昆图斯·卡蒂乌斯主持营地后,以尽可能最快的强行军速度将队伍带往他的同僚那里。