§27.44.1Romae haud minus terroris ac tumultus erat, quam fuerat biennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
ローマでは、二年前、カルタゴの陣営がローマの城壁と城門の前に迫っていたときと劣らぬ恐怖と騒乱があった。
neque satis constabat animis, tam audax iter consulis laudarent vituperarentne;
執政官のこれほど大胆な行軍を称賛すべきか非難すべきか、人々の心の中では十分には決まらなかった。
apparebat, quo nihil iniquius est, ex eventu famam habiturum:
これほど不公正なことはないが、結果によって評価が定まるだろうということは、明白であった。
§27.44.2castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu, cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit, et consulem in Lucanos ostendisse iter, cum Picenum et Galliam peteret, §27.44.3castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret.
すなわち、敵であるハンニバルの近くに、陣営が指揮官なしで、しかも精鋭のすべて、最盛のすべてが引き抜かれてしまった軍勢とともに残されていること、そして執政官は、実際にはピケヌムとガリアを目指しているのに、ルカニア地方への行軍を装って示していたこと、陣営を後に残したが、それは敵の誤解以外に安全を守るものが何もないこと、その敵は、指揮官と軍の一部がそこから不在であることを知らないでいること。
§27.44.4quid futurum, si id palam fiat, et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut castra invadere praedae relicta sine viribus, sine imperio, sine auspicio?
もしそれが露見し、ハンニバルが全軍を率いて、六千の武装兵を率いて出発したネロを追跡しようとするか、あるいは、力もなく、指揮権もなく、鳥占の吉兆もない、獲物として残された陣営を襲撃しようとしたら、いったいどうなるだろうか。
§27.44.5veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant;
その戦争の過去の惨劇、すなわち前年に二人の執政官が殺害されたことが、彼らを恐れさせていた。
et ea omnia accidisse, cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset;
しかも、これらすべては、イタリアに敵の将軍が一人、軍勢が一つしかいなかったときに起こった。
nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse.
いまや二つのカルタゴ戦争が勃発し、二つの巨大な軍勢、イタリアにはほぼ二人のハンニバルがいるのだ。
§27.44.6quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque inpigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.
なぜなら、ハスドルバルもまた同じ父ハミルカルから生まれた者であり、同様に精力的な将軍であり、長年にわたりヒスパニアでローマとの戦争によって鍛え上げられ、二つの軍勢と極めて高名な将軍たちを全滅させた二重の勝利によって名高いからである。
§27.44.7nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse:
実際、ヒスパニアからの行軍の速さと、ガリアの諸部族を武装へと駆り立てたことについては、ハンニバル自身よりもはるかに強く自慢することができる。
§27.44.8quippe in iis locis hunc coegisse exercitum, quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset.
なぜなら、ハンニバルが兵士の大部分を、最も悲惨な死の様式である飢えと寒さによって失ったまさにその場所で、ハスドルバルは軍勢を組織したからである。
§27.44.9adiciebant etiam periti rerum Hispaniae, haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.
ヒスパニアの事情に詳しい者たちは、さらに付け加えていた。 ハスドルバルが対戦するのは未知の将軍ではなく、かつて通行困難な峠で偶然囲い込まれた際に、偽りの和平条件を起草することで、まるで子供を扱うかのように欺き、あざ笑った相手であるガイウス・ネロなのだ、と。
§27.44.10omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.
彼らは、常に悪い方へと解釈を傾ける「恐怖」を通訳として、敵の戦力を真実よりも大きく、自分たちの戦力を小さくみなしていた。