Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.42.1-27.42.17

迦太基军的溃败与汉尼拔向阿普利亚的撤退

第 888 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马军的突袭与伏兵导致迦太基军败退并遭受重大伤亡。汉尼拔在夜色掩护下向阿普利亚撤退,而执政官尼禄则紧追不舍。

§27.42.1nondum Hannibal e castris exierat, cum pugnantium clamorem audivit.
汉尼拔尚未走出营地,这时便听到了交战者的呼喊声。
itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit.
因此他被骚乱所惊动,迅速率领军队向敌人赶去。
§27.42.2iam primos occupaverat equester terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat; incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus.
骑兵带来的恐惧已经席卷了最前线的人;步兵中,第一军团和右翼同盟军也已投入战斗;乱了阵脚的敌人,正如机缘将他们中的每一个人推向步兵或骑兵那样,便那样交起手来。
§27.42.3crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur;
战斗因增援而扩大,并随着冲向战场的人数增加而增强。
pugnantisque, quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est, §27.42.4inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum, ne intercluderentur a castris, iniecisset.
汉尼拔本可以在骚乱与恐惧之中,将正在交战的人重新列队——这件事除了在经验丰富的军队和经验丰富的将领那里之外,绝非易事—— 如果不是从丘陵上奔驰而下的步兵大队和步兵中队的呼喊声从后方传来,使他们产生一种担心与营地断绝联系的恐惧的话。
§27.42.5inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est.
由此,恐慌被植入他们心中,四处开始溃逃。
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
由于营地很近,使受挫者的逃跑距离缩短,因此伤亡较少。
equites enim tergo inhaerebant; §27.42.6in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes.
因为骑兵紧贴着他们的后背;步兵大队也正顺着平缓的丘陵,沿着开阔而平坦的道路奔驰而下,攻入了他们的侧翼。
§27.42.7tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti; signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.
尽管如此,仍有八千余人被杀,七百余人被俘;夺取了九面军旗;即使是在这场突如其来的混乱战斗中毫无用处的战象,也有四头被杀,两头被俘。
§27.42.8circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt.
获胜的罗马人和同盟军中,大约有五百人阵亡。
postero die Poenus quievit; Romanus in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.
第二天,迦太基人按兵不动;罗马人率军出阵,在看到没有人迎面打出军旗后,下令收集战死敌人的战利品,并将己方的遗体集中在一处予以安葬。
§27.42.9inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis, §27.42.10ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis, qui in vallo portisque se ostenderent, relictis profectus Apuliam petere intendit.
此后,在接下来的连续几天里,他如此逼近大门,以至于看起来几乎要将军旗推进去,直到汉尼拔在第三更天出发,留下了许多篝火以及营地中朝向敌人那一侧的帐篷,还有少数旨在防护壁和门前露面的努米底亚人,意图前往阿普利亚。
§27.42.11ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
天亮时,罗马军队逼近防护壁,而努米底亚人按预定计划在门前和防护壁上显露了一会儿身形,将敌人愚弄了一阵之后,便策马疾驰赶上了他们自己的队伍。
§27.42.12consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem, qui prima luce obambulaverant, parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
执政官发现营地里一片死寂,甚至连黎明时走动的那几个人在任何地方都看不到了,便派遣了两名骑兵进营侦察。
§27.42.13tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt, receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias redduxit.
在查明一切都足够安全之后,他下令将军旗抬入;他在那里仅停留了士兵们散开搜刮战利品的时间,随后便吹响了撤退号,并在夜幕降临前很久就将军队带回。
§27.42.14postero die luce prima profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur.
第二天黎明出发,通过强行军循着该队伍的传闻和足迹,在离维努西亚不远的地方赶上了敌人。
§27.42.15ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa.
那里也发生了一场混战;两千多名迦太基人被杀。
inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit.
随后,为了不给对方交战的机会,迦太基人通过夜间和山路行军前往梅塔庞图姆。
§27.42.16Hanno inde — is enim praesidio eius loci praefuerat — in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus; Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit, atque inde Canusium procedit.
汉诺从那里——因为他曾负责该地的守备——带着少数人被派往布鲁蒂乌姆地区以招募新军;汉尼拔将汉诺的军队加到自己的军队中,沿着来时的路返回维努西亚,并从那里前往卡努西乌姆。
numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, §27.42.17cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.
尼禄从未放弃对敌人足迹的追踪,并且[召来了]昆图斯·富尔维乌斯,在他自己出发前往梅塔庞图姆时,为了不使该地区失去防备,而召到了卢卡尼亚地区。

词汇与语法注释

  1. 27.42.1nondum ... cum — 所谓的“逆转cum”(cum inversum)句式。主句为过去完成时,而cum从句使用直陈式完成时(audivit),表示意料之外的事情突然发生。
  2. 27.42.3pugnantisque — 宾格复数形式 -īs(等同于 pugnantēs),连接了连词 -que。它作为后续主动词 instruxisset(§27.42.4)的直接宾语。
  3. 27.42.3duci veteri — 判断与格。前置词 in 仅支配 vetere exercitu,而 duci veteri 修饰形容词 facile(容易的),表示“对于经验丰富的将领而言”。
  4. 27.42.13receptui ... cecinit — receptui 是与动词 canere(吹奏、鸣响)连用的目的与格。“为了退军而吹响”,即“吹响撤退号”的习惯表达。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.42.1-27.42.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.42.1-27.42.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。