Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.41.1-27.41.10

尼禄在格鲁门图姆的伏兵与突击

第 887 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔抵达格鲁门图姆,罗马执政官尼禄也移军与之对峙。尼禄利用地形和敌人的心理,在开阔丘陵的后方设下伏兵,并命令骑兵对散乱出击的迦太基军队发起猛烈进攻。

§27.41.1Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos defecissent.
汉尼拔从各处集结了他曾留在布鲁蒂乌姆地区冬营地和驻军中的军队,抱着收复那些因恐惧而叛投罗马人的城镇的希望,来到了卢卡尼亚地区的格鲁门图姆。
§27.41.2eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat.
罗马执政官也从维努西亚在探明路线后向同一地点急行军,并在距离敌人大约一千五百步的地方驻扎了营地。
§27.41.3Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum; §27.41.4quingenti passus intererant.
迦太基人的防壁似乎几乎与格鲁门图姆的城墙相连;两者之间隔着五百步的距离。
castra Punica ac Romana interiacebat campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
迦太基营地和罗马营地之间横着一片平原;光秃秃的丘陵耸立在迦太基人的左翼和罗马人的右翼之上,但双方都没有对此产生怀疑,因为这些丘陵既没有树林,也没有任何供埋伏的藏身之处。
§27.41.5in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant.
在平原中央,从哨所冲出来的人们进行着不值一提的小规模冲突。
id modo Romanum quaerere apparebat, ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere cupiens totis viribus in aciem descendebat.
显而易见,罗马人只求一件事,即不容许敌人离去;而汉尼拔渴望从那里脱身,正倾尽全力走下平原布阵。
§27.41.6tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis vallibus considere iubet.
此时,执政官利用敌人的心理——在如此开阔的丘陵上,中伏的担忧要少得多——命令五个步兵大队在增加了五个步兵中队的情况下,于夜间越过山脊,驻扎在山背后的山谷中。
§27.41.7tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat.
他向随军派去的军事护民官提贝里乌斯·克劳狄乌斯·阿塞尔斯以及同盟军长官普布利乌斯·克劳狄乌斯详细交代了起兵合围以及袭击敌人的时机。
§27.41.8ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit.
他自己则在天刚亮时,率领步兵和骑兵的全部主力出阵。
paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est, clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus.
不久之后,汉尼拔也发出了战斗信号,营帐中响起了人们奔向武器的呼喊声。
inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes.
接着,骑兵和步兵争先恐后地冲出门去,散布在平原上,向敌人急奔而去。
§27.41.9quos ubi i effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat, ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: §27.41.10ita pecorum modo incompositos toto passim campo se fudisse, ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
执政官一见他们如此散乱地冲出来,便命令第三军团的军事护民官盖乌斯·奥伦库莱乌斯,让军团的骑兵以尽可能最大的势头冲向敌人:因为他们就像牲畜群一样,毫无秩序地散布在整片平原上,以至于在他们列队之前,就可以将他们打倒并践踏。

词汇与语法注释

  1. §27.41.1defecissent — 关系从句中的虚拟式过去完成时。它不单是叙述客观事实,而是反映了汉尼拔主观上的想法,具有间接引语的性质(“那些在他看来因恐惧而投降的城镇”)。
  2. §27.41.4neutris suspecti — 代词 neutris 是 uterque 的复数与格(与形容词 suspecti 连用的行为者与格或关涉与格),意为“对双方而言都不引起怀疑(即未被防范)”。
  3. §27.41.5Romanum — 单数名词 Romanum 集体性地指代“罗马指挥官”或“罗马人”。此外,代词 id 预先指代了其后作同格说明的 ne 从句。
  4. §27.41.6quo minus — 其中 quo 是表示差异程度的夺格,minus 是比较级副词。意为“在如此开阔的丘陵上,中伏的担忧就越少”,用以解释执政官为何能利用敌人麻痹大意的心态。
  5. §27.41.8ruere ac palati ... properare — ruere 和 properare 均为历史不定式,其主语为主格的 eques pedesque。分词 palati 为阳性复数主格,与语法上为单数但意义上为复数的集合主语在意义上一致(构造一致)。
  6. §27.41.10se fudisse — 此为带对格的不定式结构(对格不定式),在 imperat 之后表示执政官的间接引语或想法。其主语是代指散乱之敌(incompositos)的自反代词对格 se。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.41.1-27.41.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.41.1-27.41.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。