§27.42.1nondum Hannibal e castris exierat, cum pugnantium clamorem audivit.
ハンニバルはまだ陣営から出ていなかったが、そのとき闘う者たちの叫び声を聞いた。
itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit.
そのため騒ぎに駆り立てられ、急ぎ敵に向かって軍勢を進めた。
§27.42.2iam primos occupaverat equester terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat;
すでに騎兵の恐怖が先頭の者たちを襲っており、歩兵でも第一レギオーと右翼同盟軍が戦闘に入りつつあった。
incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus.
隊列の乱れた敵は、偶然が彼らのそれぞれを歩兵または騎兵に突き合わせた通りに、白兵戦を始めた。
§27.42.3crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur;
戦闘は予備兵によって拡大し、戦いに駆けつける者たちの数によって増大した。
pugnantisque, quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est,
そして、戦っている者たちを、――これは熟練した軍隊と熟練した将軍においてでなければ決して容易ではないことだが―― 騒乱と恐怖のただ中でハンニバルは整列させたであろう。
§27.42.4inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum, ne intercluderentur a castris, iniecisset.
もし、丘を駆け下りてくるコホルスやマニプルーの叫び声が背後から聞こえ、彼らに陣営から遮断されるのではないかという恐怖を抱かせなかったならば。
§27.42.5inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est.
そこから恐怖が植え付けられ、いたるところで敗走が始まりかけた。
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
だが、陣営が近かったことが、打撃を受けた者たちの逃走を短くしたため、討ち死にした者は比較的少なくて済んだ。
equites enim tergo inhaerebant; §27.42.6in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes.
というのも、騎兵たちが背後に追いすがっており、また、コホルスたちが、なだらかな丘を、遮るもののない進みやすい道を通って駆け下り、側面を襲っていたからである。
§27.42.7tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti;
それでも、八千人以上の人間が殺され、七百人以上が捕虜となった。
signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.
九つの軍旗が奪われ、この不意の混乱した戦闘においては何の実用性もなかった象も、四頭が殺され、二頭が捕らえられた。
§27.42.8circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt.
勝者であるローマ人および同盟軍の側からは、約五百人が倒れた。
postero die Poenus quievit;
翌日、カルタゴ人は動かなかった。
Romanus in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.
ローマ人は軍勢を戦列に引き出したが、誰もそれに対抗して軍旗を進めてこないのを見ると、倒された敵の戦利品を集め、また味方の遺体を一箇所に集めて埋葬するよう命じた。
§27.42.9inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis,
その後、続く数日の間、彼は門に非常に激しく迫り、今にも軍旗を中へ進めるかのように見えた。
§27.42.10ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis, qui in vallo portisque se ostenderent, relictis profectus Apuliam petere intendit.
ついにハンニバルは、第三夜警時に、多数のかがり火と、陣営のうち敵に面している側にあった天幕、および防壁や門のところで姿を見せるための少数のヌミディア兵を残して出発し、プーリアを目指して進もうとした。
§27.42.11ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
夜が明けると、ローマの戦列が防壁に接近した。 ヌミディア兵たちはあらかじめの計画に従って、しばらくの間、門や防壁のところで姿を見せて敵をしばらく欺いていたが、馬を急がせて味方の隊列に追いついた。
§27.42.12consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem, qui prima luce obambulaverant, parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
執政官は、陣内が静まり返っており、夜明けにうろついていた者たちさえも、もはやどこの場所にも一人として見えないとわかると、二人の騎兵を偵察のために陣内へとあらかじめ送り込んだ。 すべてが十分に安全であることが偵察された後、軍旗を進めるよう命じた。
§27.42.13tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt, receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias redduxit.
そして、兵士たちが略奪を求めて散らばる間だけそこに留まると、その後に退却を吹かせ、夜になるよりはるか前に軍勢を連れ戻した。
§27.42.14postero die luce prima profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur.
翌日の夜明けに出発し、強行軍で、敵の風聞と隊列の足跡を追いながら、ウェヌシアからそう遠くないところで彼らは敵に追いついた。
§27.42.15ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa.
そこでもまた突発的な戦闘が起こり、二千人以上のカルタゴ兵が殺された。
inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit.
そこから、カルタゴ人は戦闘の機会を与えないようにと、夜間の山道を通ってメタポントゥムへと向かった。
§27.42.16Hanno inde — is enim praesidio eius loci praefuerat — in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus;
そこからハンノは――彼はその場所の守備隊を指揮していたのだが――新しい軍勢を徴募するために、少数の者とともにブルッティウム地方へと送られた。
Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit, atque inde Canusium procedit.
ハンニバルは彼の軍勢を自身の軍勢に加えると、やって来たのと同じ道を逆に辿ってウェヌシアへと戻り、そこからカヌシウムへと進んだ。
numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, §27.42.17cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.
ネロは敵の足跡から決して離れず、クィントゥス・フルウィウスを、自身がメタポントゥムへ出発する際、その地方が守備隊なしのまま放置されることのないよう、ルカニア地方へと召喚していたのである。