§27.41.1Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos defecissent.
한니발은 브루티움 영토의 겨울 진영이나 수비대에 배치해 두었던 군대를 사방에서 모아, 두려움 때문에 로마인들의 편으로 돌아섰던 도시들을 되찾으려는 희망을 품고 루카니아인들의 땅인 그루멘툼으로 왔다。
§27.41.2eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat.
같은 곳으로 로마 집정관 역시 베누시아로부터 경로를 정찰한 후 급히 이동하여, 적에게서 약 1,500보 떨어진 곳에 진영을 구축했다。
§27.41.3Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum;
카르타고인들의 방벽은 그루멘툼의 성벽에 거의 붙어 있는 것처럼 보였다。
§27.41.4quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
두 진영 사이의 거리는 500보였다。카르타고 진영과 로마 진영 사이에는 평원이 가로놓여 있었고, 나무 한 그루 없는 민둥산들이 카르타고인들의 왼쪽과 로마인들의 오른쪽에 솟아 있었는데, 그곳에는 숲도 없고 매복을 위한 은신처도 전혀 없었기 때문에 양쪽 모두에게 의심을 사지 않았다。
§27.41.5in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat, ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere cupiens totis viribus in aciem descendebat.
평원 한가운데에서는 초소에서 달려 나온 자들이 별로 언급할 가치가 없는 소규모 전투를 벌였다。로마인은 오직 적이 물러나지 못하게 하는 것만을 바라고 있는 것처럼 보였고, 한니발은 그곳에서 벗어나기를 바라며 온 힘을 다해 전열로 내려오고 있었다。
§27.41.6tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis vallibus considere iubet.
그때 집정관은 적의 심리를 역이용하여, 이처럼 탁 트인 언덕에서는 매복을 두려워할 가능성이 훨씬 적다는 점을 노려, 5개 코호르스(대대)에 5개 마니풀루스(중대)를 추가하여, 밤중에 능선을 넘어 반대편 골짜기에 매복하라고 명령했다。
§27.41.7tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat.
매복지에서 일어나 적을 공격할 타이밍에 대해, 그는 병사들과 함께 보낸 군사 천인대장 티베리우스 클라우디우스 아셀루스와 동맹군 대장 푸블리우스 클라우디우스에게 명확히 일러두었다。
§27.41.8ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est, clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus. inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes.
그 자신은 동틀 무렵에 보병과 기병의 모든 부대를 전열로 이끌고 나갔다。잠시 후 한니발 쪽에서도 전투 신호가 올려졌고, 진영 안에서는 무기를 찾아 분주히 뛰어다니는 자들의 함성이 터져 나왔다。이어 기병과 보병들이 다투어 성문으로 쏟아져 나와 평원으로 흩어지며 적을 향해 돌진했다。
§27.41.9quos ubi i effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat, ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:
적들이 그렇게 흩어져서 쏟아져 나오는 것을 본 집정관은, 제3군단의 군사 천인대장 가이우스 아우룬쿨레이우스에게 군단 기병들을 가능한 한 최대의 기세로 적에게 돌격시키라고 명령했다。
§27.41.10ita pecorum modo incompositos toto passim campo se fudisse, ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
그들이 마치 가축 무리처럼 무질서하게 온 평원에 흩어져 있으니, 대열을 정비하기도 전에 쓰러뜨리고 짓밟아 버릴 수 있을 것이라는 이유에서였다。