§27.41.1Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos defecissent.
ハンニバルは、ブルッティウム地方の冬営地や守備隊に配置していた軍勢をいたるところから集め、恐怖のためにローマ人の側へ離反した諸都市を奪還するという期待を抱いて、ルカニア地方のグルメントゥムへとやって来た。
§27.41.2eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat.
同じ場所へ、ローマの執政官もウェヌシアから、進路を偵察した上で急行し、敵からおよそ千五百歩離れたところに陣営を構えた。
§27.41.3Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum;
カルタゴ人の防壁は、グルメントゥムの城壁にほとんど隣接しているように見えた。
§27.41.4quingenti passus intererant.
五百歩の距離が間を隔てていた。
castra Punica ac Romana interiacebat campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
カルタゴ人とローマ人の陣営の間には平原が横たわっており、木々のない裸の丘が、カルタゴ人の左側、ローマ人の右側にそびえ立っていたが、そこには森林も待ち伏せのための隠れ場所もまったくなかったため、どちらの側からも警戒されていなかった。
§27.41.5in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant.
平原の中ほどでは、前哨地から駆け出してきた者たちが、特筆するに足りない小競り合いを交えていた。
id modo Romanum quaerere apparebat, ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere cupiens totis viribus in aciem descendebat.
ローマの側は、敵が立ち去るのを許さないことだけを求めているように見えた。 一方、ハンニバルはそこから脱出することを望み、全精力を傾けて戦列へと下りてきていた。
§27.41.6tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis vallibus considere iubet.
そこで執政官は、敵の裏をかき、これほど遮るもののない丘では待ち伏せが恐れられることもそれだけ少なかったことから、五つのコホルス(大隊)に、五つのマニプルス(中隊)を加えて、夜間に稜線を越えて(丘の)背後の谷に陣取るよう命じた。
§27.41.7tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat.
伏兵から立ち上がって敵を急襲すべき時期について、彼は、兵士たちとともに送り出した軍事レガトゥスのティベリウス・クラウディウス・アセルスと同盟軍指揮官プブリウス・クラウディウスに詳しく指示した。
§27.41.8ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit.
彼自身は夜明けとともに、歩兵と騎兵の全軍を戦列へと引き出した。
paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est, clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus.
少し後にハンニバルの側からも戦闘の合図が出され、陣営内では武器を求めて走り回る者たちの叫び声が上がった。
inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes.
それから、騎兵も歩兵も競うようにして門から飛び出し、平原に散らばりながら敵に向かって急いだ。
§27.41.9quos ubi i effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat, ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:
彼らがそのように散らばっているのを執政官が見ると、第三レギオーの軍事レガトゥスであるガイウス・アウルンクレイウスに、レギオーの騎兵をできる限りの猛烈な勢いで敵に突撃させるよう命じた。
§27.41.10ita pecorum modo incompositos toto passim campo se fudisse, ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
彼らはまるで家畜の群れのように隊列を乱して平原のいたるところに散らばっており、隊列を整える前に、なぎ倒され踏みにじられるに違いないからである、と。