§27.39.1auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab L. Porcio praetore: §27.39.2Hasdrubaler movisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum invalido exercitu quoad tutum putaret, progressurum.
由裁判官卢基乌斯·波尔基乌斯从加利亚送来的信件增加了罗马的恐慌:信中报告说,哈斯德鲁巴已动身离开冬营地,且正跨越阿尔卑斯山;除非派人前往利古里亚人那里使他们忙于战争,否则一旦他进入意大利,已有八千名应征并武装起来的利古里亚人将与他会合;而他自己将带着一支弱小的军队,在认为安全的范围内向前推进。
§27.39.3hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius, quam constituerant, exire in provincias coegerunt ea mente, ut uterque hostem in sua provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur.
这封信迫使执政官们匆匆完成征兵,比原计划更早地奔赴各自的行省,其意图是让双方都在自己的行省内牵制敌人,不让其会合或合兵一处。
§27.39.4plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando, quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, §27.39.5haudquaquam tam facilem maturumque transitum expectabat; ea tardius movendi ex hibernis causa fuit.
在这件事上,汉尼拔的预料起到了最大的帮助;因为,尽管他相信兄弟会在那个夏天进入意大利,但通过回想自己当年在渡过罗讷河以及跨越阿尔卑斯山时,在与人和地方的斗争中度过的五个月里所经历的一切,他绝没有料到这次跨越会如此容易和迅速;这就是他较迟离开冬营地的原因。
§27.39.6ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere.
然而对哈斯德鲁巴而言,一切都比他自己和他人的预期要更快、更顺利。
non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum.
因为不仅阿维尔尼人以及随后的其他加利安和阿尔卑斯部落接纳了他,甚至还追随他参加了战争。
§27.39.7et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibat hominum ingenia.
他不仅带领军队通过了因其兄弟通过而大部分已被修通的道路(以前是无路可通的),而且由于十二年的习惯使阿尔卑斯山变得可以通行,他现在正通过那些变得较为温和的人群。
§27.39.8invisitati namque antea alienigenis nec videre ipsi advenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant.
因为他们以前从未接触过异乡人,自己也不习惯在自家的土地上看到陌生人,所以对全人类都极不友善。
et primo ignari, quo Poenus pergeret, suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant; §27.39.9fama deinde Punici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur, satis edocuerat viam tantum Alpes esse, duas praevalidas urbes, magno inter se maris terrarumque spatio discretas, de imperio et opibus certare.
起初,由于不知道迦太基人要去哪里,他们曾以为对方是为了夺取自己的山岩、城堡,以及抢夺他们的牲畜和人口;随后,已经让意大利燃烧了十二个年头的波罗战争的声名,已充分让他们懂得,阿尔卑斯山仅仅是一条通道,两个被巨大的海陆空间隔开的强盛城市正在为霸权和财富而争夺。
§27.39.10hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali.
这些原因向哈斯德鲁巴打开了阿尔卑斯山的大门。
§27.39.11ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam, dum frustra obsidet magis quam oppugnat, conrupit.
然而,因行军迅速而获得的进展,却由于他在普拉肯提亚的延误而毁于一旦,当时他只是徒劳地包围而非猛攻那座城市。
§27.39.12crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
他曾以为攻占一座平原上的城镇是容易的,而该殖民地的名望也诱惑了他,他认为通过毁灭这座城市可以给其他人带来巨大的恐惧。
§27.39.13non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat,
他不仅因那次围攻延误了自己,还拖延了汉尼拔。
§27.39.14quippe reputantem, non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.
汉尼拔在听到他越山的消息(这比他的预期要快得多)之后,本已开始离开冬营地,但又停了下来;因为汉尼拔不仅想到围攻城市是多么缓慢,也想到自己当年从特雷比亚河获胜返回后,曾如何徒劳地尝试攻打同一座殖民地。