§27.36.1de Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat.
哈斯德鲁巴逼近意大利的忧虑与日俱增。
Massiliensium primum legati nuntiaverant eum in Galliam transgressum, §27.36.2erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos.
起初,马西利亚人的使节报告称,他已经渡过边界进入加利亚,并且由于据说他带来了大量的黄金用以招募雇佣军,加利亚人的心因他的到来而受到鼓舞。
§27.36.3missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus, qui per hospites eorum, principes Gallorum, omnia explorata referrent; §27.36.4pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari, nisi quod clausae hieme Alpes essent.
随后,与他们一同从罗马派去调查此事的使节塞克斯图斯·安蒂斯提乌斯和马尔库斯·莱基乌斯报告称,他们已经派人与马西利亚的向导同行,以便通过他们的客友(即加利亚人的首领)在调查一切后予以回报;他们确信,哈斯德鲁巴已经集结了一支庞大的军队,将在明年春天跨越阿尔卑斯山,而当时除了阿尔卑斯山因冬季封闭之外,没有任何其他事情能耽搁他。
§27.36.5in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat.
普布利乌斯·埃利乌斯·派图斯被选任并祝圣为占卜官,以接替马尔库斯·马尔切卢斯;格奈乌斯·科尔内利乌斯·多拉贝拉被祝圣为祭祀王,以接替在两年前去世的马尔库斯·马尔基乌斯。
§27.36.6hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego.
就在同一年,监察官普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯·图迪塔努斯和马尔库斯·科尔内利乌斯·切特古斯完成了五年一度的净化祭。
§27.36.7censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus, quam qui ante bellum fuerat.
登记的公民人数为十三万七千一百零八人,这一数字比战前要少一些。
§27.36.8eo anno primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio.
据记载,在那一年,自汉尼拔进入意大利以来,民会广场首次加盖了顶棚,且库鲁尔市政官克温克图斯·梅特卢斯和盖乌斯·塞尔维利乌斯将罗马竞技会重办了一次。
§27.36.9et plebei ludi biduum instaurati a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris eidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa.
平民市政官盖乌斯·马米里乌斯和马尔库斯·凯基利乌斯·梅特卢斯将平民竞技会重办了两天;他们还向刻瑞斯神庙赠送了三尊雕像;并因竞技会而举行了朱庇特宴会。
consulatum inde ineunt C. Claudius Nero §27.36.10et M. Livius iterum.
随后,盖乌斯·克劳狄乌斯·尼禄和第二次出任执政官的马尔库斯·利维乌斯就任。
qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiri iusserunt.
由于他们作为当选执政官已经通过抽签决定了行省,于是他们命令法务官们进行抽签。
§27.36.11C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent; A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit.
盖乌斯·霍斯蒂里乌斯分到了城市管辖权;此外还附加了外侨管辖权,以便有三人能够前往行省;奥卢斯·霍斯蒂里乌斯分到了撒丁,盖乌斯·马米里乌斯分到了西西里,卢基乌斯·波尔基乌斯分到了加利亚。
§27.36.12summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet. binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, §27.36.13duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; §27.36.14duae urbanae ut scriberentur.
总共二十三个军团如此分配到各行省:执政官每人分得两个军团,西班牙保有四个军团;三名法务官(在西西里、撒丁和加利亚)每人分得两个军团,盖乌斯·特伦蒂乌斯在埃特鲁里亚分得两个军团;克温克图斯·富尔维乌斯在布鲁提乌姆分得两个军团,克温克图斯·克劳狄乌斯在塔兰托和萨伦蒂尼周围分得两个军团,盖乌斯·霍斯蒂里乌斯·图布卢斯在卡普阿分得一个军团;另外征召两个城市军团。
primis quattuor legionibus populus tribunos creavit, in ceteras consules miserunt.
对于前四个军团,人民选举了军事护民官;对于其余的军团,执政官们派遣了他们。