Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.35.1-27.35.14

法务官选举与两执政官的和解及行省分配

第 881 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

法务官选举举行并确定了新官员后,面对紧迫的战争局势,元老院化解了新执政官尼禄和利维乌斯之间的私人恩怨,并将意大利南北两端的行省和军队指挥权分别分配给他们。

§27.35.1post diem tertium eius diei praetorum comitia habita.
在那一天的后天,举行了法务官选举。
praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones.
选出的法务官为卢基乌斯·波尔基乌斯·利奇努斯、盖乌斯·马米里乌斯,以及盖乌斯和奥卢斯·霍斯蒂里乌斯·卡托。
comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt.
选举结束且竞技会举办之后,独裁官和骑兵长官卸任。
§27.35.2C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius consul habuerat; §27.35.3et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque, quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, §27.35.4adiret id concilium, ut, qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis, quae ante bellum habuissent, reddere populum Romanum.
盖乌斯·特伦蒂乌斯·瓦罗被作为前法务官派往埃特鲁里亚,以便盖乌斯·霍斯蒂里乌斯能从该行省前往塔兰托,去接管执政官提图斯·克温克图斯此前指挥的那支军队;且卢基乌斯·曼利乌斯作为使节渡海,去视察那里的局势;同时,因为那年夏天将在奥林匹亚举行竞技会,那是希腊最大规模的集会所庆祝的,因此,如果他能在不被敌人阻碍的情况下安全前往,他便可以参加那个集会,以便那些因战争逃亡到那里的西西里人,或者被汉尼拔驱逐的塔兰托公民,能够回到家园,并得知罗马人民正在向他们归还战前所拥有的一切财产。
quia periculosissimus annus inminere videbatur, §27.35.5neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias et praesciscere, quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant.
由于一个极其危险的年份似乎迫在眉睫,而且执政官们不在城邦里,所有人便都转向当选执政官,希望他们尽早通过抽签决定行省,并预先获悉他们每人将分到哪个行省、面对哪个敌人。
§27.35.6de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo.
元老院中还讨论了关于恢复他们之间和睦的事情,这一议题由克温克图斯·法比乌斯·马克西穆斯首倡。
§27.35.7inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat.
他们之间本就有众所周知的敌意,而利维乌斯自身的灾难使这种敌意变得更加痛苦和难以忍受,因为他认为自己在那种境遇下受到了轻视。
§27.35.8itaque is magis inplacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico conlegae potestas fieret.
因此,他更加难以释怀,并表示根本不需要和睦:因为他们会因害怕让敌对同僚获得踩着自己提升势力的机会,而更加激烈、更加专注地履行一切职责。
§27.35.9vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam.
然而,元老院的权威占了上风,使他们放下私怨,以共同的心志和策略来管理国家。
§27.35.10provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta.
授予他们的行省在地理上不像前几年那样交错,而是分处意大利极端两端:一人的行省是针对汉尼拔的布鲁提乌姆和卢卡尼亚,另一人的行省是针对哈斯德鲁巴的加利亚,当时传闻哈斯德鲁巴已逼近阿尔卑斯山。
§27.35.11exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret, quem mallet, qui Galliam esset sortitus.
抽中加利亚的人,可以在加利亚和埃特鲁里亚的两支军队中,加上城市军队,挑选自己更想要的一支。
§27.35.12cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; §27.35.13relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset.
而分到布鲁提乌姆行省的人,在征召了新的城市军团后,可以接管前一年两位执政官中任何一位他更想要的军队;被执政官留下的另一支军队由前执政官克温克图斯·富尔维乌斯接收,他的指挥权延长一年。
§27.35.14et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data est, cui Fulvius proximo anno praefuerat.
而对于盖乌斯·霍斯蒂里乌斯,由于他们此前已将他的行省从埃特鲁里亚改为了塔兰托,现在又从塔兰托改为了卡普阿;并分给他一个军团,即富尔维乌斯前一年所指挥的那个军团。

词汇与语法注释

  1. 27.35.1post diem tertium eius diei — 属格 eius diei 修饰短语 post diem tertium。根据罗马传统的包含当天的计数法(inclusive reckoning),字面上的“第三天”实际上是指两天后(即后天)。
  2. 27.35.4ut, qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent — 这是一个嵌套结构,由 qui 引导的关系从句(qui ... essent)被置于目的从句 ut ... redirent 之中。关系从句中的主语(Siculi 和 Tarentini cives)同时充当 ut 从句中主动词 redirent 的主语。
  3. 27.35.8crescendi ex se inimico conlegae — 动名词属格 crescendi 修饰 potestas(机会)。inimico conlegae 是与格,表示“给敌对的同僚(机会)”。ex se 意为“以自己为代价”或“踩着自己”,表示一方通过牺牲或利用另一方来提升自己的名望与势力。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.35.1-27.35.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.35.1-27.35.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。