§27.31.1occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit.
由于国王正忙于竞技会的准备工作,并且在节日期间比在战时更放纵地放松着身心,普布利乌斯·苏尔皮基乌斯从诺帕克图斯出发,将舰队停靠在西库翁和科林斯之间,并大肆蹂躏了那片因极度肥沃而闻名的土地。
§27.31.2fama eius rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves.
这一消息将腓力从竞技会中唤了出来;他率领骑兵仓促出发,在命令步兵随后跟进后,袭击了那些毫无戒备、因满载掠夺物而散落于各处田野的罗马人,并将他们驱逐回船上。
§27.31.3classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit.
罗马舰队回到了诺帕克图斯,绝非因掠夺物而感到高兴。
Philippo ludorum quoque, qui reliqui erant, celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat,
然而,尽管胜利的规模微小,但对罗马人取得胜利的消息,仍然为腓力增添了余下竞技会的盛况。
§27.31.4laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam, quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis;
节日在极大的狂欢中度过,尤其是因为他以平民化的方式摘下了王冠、脱去了紫衣和其他国王的装束,在外表上使自己与其他人平等,而对于自由的城邦来说,没有比这更令人愉悦的了。
§27.31.5praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset.
如果他没有用那无法容忍的纵欲将一切变得污秽和丑陋,他本可以凭借这一举动提供无可置疑的自由希望。
vagabatur enim cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, §27.31.6et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus, eo solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat.
因为他白天黑夜都只带着一两个随从在已婚妇女的住宅中游荡,通过将自己降到平民的地位,他越不引人注目,就越放荡;他展示给别人虚假的自由,却将这自由完全转变成了自己的放纵。
§27.31.7neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiae fecisse.
因为他并非凡事都靠收买或谄媚,甚至还在恶行中诉诸武力;对丈夫和父母来说,用令人不快的严厉态度去阻挠国王的私欲是极其危险的。
§27.31.8uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
甚至连亚该亚人的领袖之一阿拉图斯(Aratus),其名叫波利克拉蒂亚(Polycratia)的妻子也被夺走,并因怀着与国王联姻的希望而被带往马其顿。
§27.31.9per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum, quod ab Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum.
在这些恶行中,涅墨亚竞技会宣告结束,几天后,他出发前往迪迈(Dymae),以驱逐那支由埃利斯人召集并接纳进城内的埃托利亚人守备队。
§27.31.10Cycliadas — penes eum summa imperii erat — Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eliorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant.
掌握最高指挥权的克利阿达斯(Cycliadas)和亚该亚人在迪迈迎接了国王,他们既因埃利斯人脱离其他亚该亚人而对他们充满仇恨,又对埃托利亚人怀有敌意,因为他们相信后者也挑起了针对他们的罗马战争。
§27.31.11profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Elium agrum a Dymaeo dirimit.
他们从迪迈出发,合兵一处,渡过了拉里苏斯河(Larisus),该河将埃利斯领土与迪迈领土分隔开来。