§27.3.1Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus erat, locando — locavit autem omnem frumento — tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus.
在此期间,在卡普亚,弗拉克斯正忙于拍卖显贵的财产、出租已被没收的土地——不过他把所有的土地都租去种小麦了——以消磨时间,免得失去惩治坎帕尼亚人的借口。 此时,一个暗中滋生的新阴谋通过告密被揭露了出来。
§27.3.2milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.
他强迫那些被逐出建筑物、以便腾出城内房屋与土地一同出租的士兵们,在城门和城墙边像军营一样为他们自己建造住所,这也是因为担心城市过度的舒适会像腐蚀汉尼拔的军队那样腐蚀他自己的军队。
§27.3.3erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis.
然而,这些住所大多是用粗条和木板建成的,另一些是用芦苇编织的,全部覆盖着麦秸,简直就像是故意为大火准备的燃料。
§27.3.4haec noctis una hora omnia ut incenderent centum. septuaginta Campani principibus fratribus Blossiis coniuraverant.
为了在夜间的一个小时内将这些东西全部烧毁,一百七十名坎帕尼亚人在显贵布洛西乌斯兄弟的带领下勾结在了一起。
§27.3.5indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes, qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data.
由于这一阴谋被布洛西乌斯家的一名奴隶告发,在前执政官的命令下,城门被立即关闭。 当士兵们在给出的信号下拿起武器聚集过来时,所有涉案人员均被逮捕,并在经过严厉的审讯后被定罪处死;告密者则获得了自由和一万铜币的奖赏。
§27.3.6Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit.
由于阿凯拉部分被烧毁,努凯里亚被彻底摧毁,努凯里亚人和阿凯拉人抱怨他们无处可住,于是富尔维乌斯将他们送往罗马的元老院。
§27.3.7Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant; Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis traducti inter multas magnasque res,
阿凯拉人获准重建被烧毁的房屋;努凯里亚人因为更倾向于去阿泰拉,因而在命令阿泰拉人迁往卡拉蒂亚之后被安置到了那里。
§27.3.8quae nunc secundae nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria.
在许多重大的事件中,这些事件时而顺利时而逆境,占据着人们的思绪,但即便如此,人们也未曾忘记塔连图姆的要塞。
§27.3.9M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in praesidium cum frumento missi.
马尔库斯·奥古尔尼乌斯和普布利乌斯·阿奎利乌斯作为使节出发前往伊特鲁里亚采购将运往塔连图姆的粮食,同时,从城市军队中抽调的一千名士兵,以及同等数量的罗马人和盟友士兵,也随同粮食一起被派往该地担任守备队。