Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.2.1-27.2.12

努米斯特罗之战与马尔凯鲁斯的追击

第 848 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马尔凯鲁斯不惧赫尔多尼亚的惨败,致信元老院以表决心,并在努米斯特罗附近与汉尼拔展开了一场势均力敌的激战。随后,汉尼拔乘夜撤往阿普利亚,马尔凯鲁斯则谨慎追击,并在维努西亚附近展开了对罗马有利的小规模交战。

§27.2.1Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce atque exercitu ad Herdoneam amisso scribit: §27.2.2ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam, qua exultet, facturum.
马尔凯鲁斯对如此巨大的惨败毫无惧色,给罗马的元老院写信,汇报在赫尔多尼亚损失的统帅与军队:即,曾于 Cannae 战役后将因胜利而狂妄的汉尼拔击碎的那个自己,正去迎击他,并且必将使他现在所欢欣鼓舞的喜悦变得极为短暂。
§27.2.3et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito tum timor in futurum erat.
的确,在罗马,既有因过去之事而产生的巨大悲痛,也有对未来的担忧。
§27.2.4consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra.
执政官从萨姆奈特越境进入卢卡尼亚人的领地,在努米斯特罗附近,在迦太基人占据着山丘的情况下,在汉尼拔视野内的一片平地上安营扎寨。
§27.2.5addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractavit Hannibal, at signa portis efferri vidit.
他还展现出另一个充满信心的姿态,即他率先率军列阵;汉尼拔一见军旗从城门中抬出,也并未回避战斗。
§27.2.6ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent.
然而,他们如此布置阵线:迦太基人将右翼推上山丘,罗马人则将左翼靠近城镇。
ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent — ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliaris, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti —, diu pugna neutro inclinata stetit.
他们从第三时辰起一直将战斗延续到深夜,第一阵线因厮杀而疲惫不堪——罗马一方是第一军团和右翼盟军,汉尼拔一方是西班牙士兵和巴利阿里投石兵,此外战斗开始后战象也被投入了战场——,在很长一段时间里,战斗依然呈胶着状态,未向任何一方倾斜。
§27.2.7ut primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere, §27.2.8novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria diremit pugnantis.
当第三军团接替第一军团、左翼盟军接替右翼盟军,且敌军中生力军也从疲惫者手中接管了战斗时,凭借着崭新的精神与体力,一场全新且惨烈的战斗突然从已经变得迟缓的局势中复燃;然而,夜色在胜负未分的情况下将交战双方隔开。
§27.2.9postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos.
第二天,罗马人自日出起便列阵而立,一直站到日暮时分;当没有敌人出城迎战时,他们便悠闲地收拾战利品,并将己方集结在一处的尸体予以火葬。
nocte insequenti Hannibal silentio movit castra §27.2.10et in Apuliam abiit.
紧接着的那个夜晚,汉尼拔悄然撤营,并撤往阿普利亚。
Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum, vestigiis institit sequi.
当晨光揭示出敌人的逃亡时,马尔凯鲁斯将伤员和一支规模适度的守军留在努米斯特罗,并指派军事护民官卢基乌斯·富尔维乌斯·普尔普里奥统领他们,随后他紧追敌人的足迹。
ad Venusiam adeptus eum est.
他在维努西亚附近追上了汉尼拔。
§27.2.11ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuere.
在那里的几天里,当双方从前哨阵地发起冲锋时,发生了骑兵与步兵混战的小规模战斗,这些战斗与其说是规模宏大,不如说是混乱繁杂,而且几乎每一次都对罗马人有利。
§27.2.12inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.
从此,两军在阿普利亚境内行进,期间未发生任何值得一提的交战;因为汉尼拔总是在夜间移动军队,寻找设伏地点,而马尔凯鲁斯除非天色大亮且预先做好了侦察,否则绝不追击。

词汇与语法注释

  1. 27.2.2ceterum eundem se — 主宾格加不定式结构,隶属于前一节的动词 scribit。短语 eundem se(那同一个自己)作为不定式 ire 和 facturum [esse] 的主语,并作为关系从句 qui... contuderit 的先行词。
  2. 27.2.5at signa — 文本中的一处难点。at 既可以被理解为表示对比或紧随其后的连词(“但是一看到……”),也可以被看作是 ut(一……就)的误抄。本译文将 at 视为引入对比性或紧接性动作的连词,指汉尼拔一见到军旗抬出便不拒绝交战。
  3. 27.2.7primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit — 单数动词 subiit 在语法上与最近的主语(阴性单数主格的 sinistra [ala],即左翼)一致,但它同时也适用于前半句的 tertia [legio](第三军团)。与格 primae legioni 与 dextrae alae 均由复合动词 subire 支配。
  4. 27.2.12explorato ante — 完成时分词中性单数夺格 explorato 在此用作无人称的绝对夺格(意为“在进行侦察之后”),无需伴随具体名词。这种用法在李维等古典历史学家的著作中十分常见。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.2.1-27.2.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.2.1-27.2.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。