§27.29.1Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum, cui conlega praefuerat, M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit;
克里斯皮努斯得知汉尼拔已前往布鲁提乌姆地区后,命令军事论坛马克·马尔凯鲁斯将他同僚生前指挥的军队撤退到维努西亚。
§27.29.2ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate vulnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset: §27.29.3se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes, cum quibus quae vellet de re publica loqueretur.
他自己则带着自己的军团出发前往卡普阿,由于伤势严重,他几乎无法忍受轿子的颠簸,但他还是给罗马写信报告了同僚的死讯,以及他自己处于多么大的危险之中:声称自己无法因选举而前往罗马,因为他似乎无法承受旅途的劳顿,而且他担心塔兰托,唯恐汉尼拔会把军队从布鲁提乌姆转向那里;因此有必要向他派遣使节,即一些贤明之人,他可以与他们商讨他所希望的关于国家事务的一切。
§27.29.4hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt.
这封信被宣读后,不仅因一任执政官的阵亡引起了巨大的悲哀,也因另一任执政官的处境引起了巨大的担忧。
itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex. Iulius Caesar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset.
因此,他们派出了儿子昆图斯·法比乌斯前往维努西亚的军队,并向执政官派出了三位使节:塞克斯图斯·尤利乌斯·凯撒、卢基乌斯·利基尼乌斯·波里奥和卢基乌斯·辛基乌斯·阿里门图斯,后者几天前才刚从西西里返回。
§27.29.5hi nuntiare consuli iussi, ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; §27.29.6si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones, in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
他们被命令转告执政官:如果他自己不能亲自到罗马参加选举,他应当在罗马领土内指派一名独裁官以主持选举;如果执政官已前往塔兰托,则决定由副执政官昆图斯·克劳迪乌斯将部众从那里撤出,带到能保护最多盟友城市的地区。
§27.29.7eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit.
同年夏天,马克·瓦莱里乌斯率领一百艘战船的舰队从西西里渡海前往非洲,在克鲁佩亚城附近登陆,在几乎没有遇到任何武装敌人的情况下,大肆蹂躏了该地。
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
随后,由于突然传来迦太基舰队正在逼近的传言,掠夺者们迅速撤回到船上。
§27.29.8octoginta erant et tres naves.
那是八十三艘战船。
cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus.
罗马人在离克鲁佩亚不远的地方与它们交战并获胜。
decem et octo navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.
在俘获了十八艘船并击退其余船只后,他带着丰厚的水陆战利品返回了莉莉贝乌姆。
eadem aestate §27.29.9et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli navibus per fretum, quod Naupactum et Patras interfluit — Rhion incolae vocant —, exercitu traiecto depopulati erant.
同年夏天,腓力也向请求援助的亚该亚人提供了帮助,因为后者既在邻近的战争中受到拉栖代梦僭主马查尼达斯的折磨,又遭到埃托利亚人的侵扰——埃托利亚人用船载着军队,跨过了流经诺帕克图斯和帕特雷之间的海峡(当地人称之为里翁),蹂躏了他们的土地。
§27.29.10Attalum quoque regem Asiae quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo concilio detulerunt, fama erat in Europam traiecturum.
此外,也有传言说亚洲国王阿塔罗斯将渡海前往欧洲,因为埃托利亚人在最近的一次大会上,将他们民族的最高行政官职位授予了他。