§27.29.1Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum, cui conlega praefuerat, M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit;
クリスピヌスは、ハンニバルがブルッティウム地方に出発したことを知ると、同僚が率いていた軍隊をウェヌシアへ撤収させるよう、軍事術兵マルクス・マルケッルスに命じた。
§27.29.2ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate vulnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
彼自身は自身の軍団とともにカプアへ出発したが、傷の重さのために輿の揺れにほとんど耐えられない状態でありながら、ローマへ同僚の死についての書簡を送り、また自身がいかに大きな危機にあるかを書き記した。
§27.29.3se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes, cum quibus quae vellet de re publica loqueretur.
自分は選挙民会のためにローマに行くことはできない、なぜなら道中の労苦に耐えられそうになく思われ、またハンニバルがブルッティウムからそこへ軍を向けるのではないかとタレントゥムのことが心配だからである、ということ、そして、国事について自分が望むことを話し合えるように、賢明な人々である使節を自分のもとへ派遣する必要がある、ということであった。
§27.29.4hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt.
この書簡が朗読されると、一方の執政官の死に対する大きな哀悼と、もう一方の執政官に対する大きな不安が生じた。
itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex. Iulius Caesar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset.
それゆえ、彼らは息子クイントゥス・ファビウスをウェヌシアの軍隊のもとへ派遣し、また執政官のもとへは3人の使節、セクストゥス・ユリウス・カエサル、ルキウス・リキニウス・ポッリオ、そして数日前にシキリアから帰還したばかりであったルキウス・キンキウス・アリメントゥスが派遣された。
§27.29.5hi nuntiare consuli iussi, ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa;
彼らは執政官に対し、もし彼自身が民会のためにローマに来られないならば、民会の開催のためにローマ領内で独裁官を指名するようにと伝えるよう命じられた。
§27.29.6si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones, in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
また、もし執政官がタレントゥムへ出発したならば、法務官クイントゥス・クラウディウスが、そこから、同盟市の最も多くを守護できるような地域へと軍団を移動させることが決定された。
§27.29.7eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit.
同じ夏、マルクス・ウァレリウスは100隻の艦隊を率いてシキリアからアフリカへと渡り、クルペア市の近くで上陸を行うと、武装した敵にほとんど出くわすことなく、周辺の土地を広く荒廃させた。
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
そこから、カルタゴの艦隊が接近しつつあるという噂が突然届いたため、略奪者たちは急いで船へと引き揚げた。
§27.29.8octoginta erant et tres naves.
それは83隻の船であった。
cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus.
これらと、クルペアから遠くない場所で、ローマ人は有利に戦った。
decem et octo navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.
18隻の船を捕獲し、他を敗走させると、陸上および海上での莫大な戦利品とともにリリュバエウムへと帰還した。
eadem aestate §27.29.9et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli navibus per fretum, quod Naupactum et Patras interfluit — Rhion incolae vocant —, exercitu traiecto depopulati erant.
同じ夏に、フィリッポスもまた、支援を求めるアカイア人たちに援助をもたらした。 彼らは、スパルタの僭主マカニダスによって隣接する戦争で苦しめられており、またアイトリア人たちが、ナウパクトゥスとパトライの間を流れる海峡――住民はこれをリオンと呼んでいる――を越えて軍勢を船で渡らせ、略奪を行っていたからである。
§27.29.10Attalum quoque regem Asiae quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo concilio detulerunt, fama erat in Europam traiecturum.
また、アジアの王アッタロスについても、アイトリア人たちが次の民会で彼らの民族の最高政務官の地位を彼に委ねたため、ヨーロッパへ渡るであろうという噂があった。