§27.28.1Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert.
汉尼拔认为,一任执政官的阵亡和另一任执政官的负伤已给敌人注入了巨大的恐惧,为了不漏掉任何机会,他立即将营地转移到曾发生战斗的那个山丘上。
§27.28.2ibi inventum Marcelli corpus sepelit.
在那里,他埋葬了发现的马尔凯鲁斯的遗体。
Crispinus, et morte conlegae et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit.
克里斯皮努斯因同僚的阵亡和自己的受伤而感到恐惧,在随后的夜色掩护下出发,抵达了他所能找到的最近的山脉,并在其中地势高且四面安全的地方建起了营地。
§27.28.3ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.
在那里,两位统帅都敏锐地行动起来,一人为了实施计谋,另一人为了防范计谋。
§27.28.4anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat.
汉尼拔在获得马尔凯鲁斯遗体的同时,也得到了他的戒指。
eius signi errore ne cui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios, occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum: §27.28.5ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis.
克里斯皮努斯担心迦太基人利用这一印信的误认来设下圈套,于是向附近的城市派出了使者,通报同僚已被杀,且敌人已获得了他的戒指:不要相信任何以马尔凯鲁斯的名义写成的信件。
paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat, quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte, quae diem illum secutura esset, Salapiam venturum; parati milites essent, qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset.
就在汉尼拔送来以马尔凯鲁斯名义写成的信件之前不久,这位执政官的使者已经到达了萨拉皮亚。 汉尼拔的信中写道:他将在那一天随后的夜间抵达萨拉皮亚;驻守在守备队中的士兵们应当做好准备,以备在任何地方需要他们效力。
§27.28.6sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio — §27.28.7perfuga autem Romanus erat —, ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt,
萨拉皮亚人识破了这一骗局,并认为由于他们不仅背叛了罗马、而且杀害了骑兵而引起(汉尼拔)的愤怒,对方正在寻找惩罚的机会,于是他们将使者送回—— 顺便提一句,那名使者是一个罗马叛兵——,以便让士兵们在没有旁观者的情况下为所欲为,同时他们将市民布置在城墙上和城中各处合适地点的哨位上。
§27.28.8custodias uigiliasque in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat opponunt.
他们更加警惕地部署了那一夜的卫兵和岗哨,并在他们认为敌人将会到来的大门周围部署了守备队中最精锐的力量。
§27.28.9Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit.
汉尼拔大约在第四更天时接近了城市。
primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant.
前锋是罗马的叛兵,他们持有罗马的武器。
ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles, aperireque portam iubent: consulem adesse.
他们到达大门时,全都用拉丁语高声喊醒守卫,并命令他们打开大门:说执政官到了。
§27.28.10vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
守卫们仿佛被他们的声音唤醒一样,制造出混乱、慌忙奔跑并开始摆弄大门。
cataracta deiecta clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ubi subire recti possent.
落铁闸已被放下并锁闭;他们一部分人用杠杆抬起它,一部分人用绳索将它拉到足够的高度,使人能够直立通过。
§27.28.11vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magr — sonitu cecidit.
通道还几乎没有充分打开,叛兵们就争先恐后地冲进大门;当大约六百人进入后,悬挂落铁闸的绳索被放开,落铁闸发出一声巨响落了下来。
§27.28.12Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
萨拉皮亚人有的袭击了那些因行军劳累、像是在和平同胞中一样不经意地将武器挂在肩上的叛兵,有的则从那座大门的塔楼和城墙上,用石块、木桩和投枪击退了外面的敌人。
§27.28.13ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat.
就这样,汉尼拔因为自己设下的圈套反倒害了自己而离开,并出发去解除卢基乌斯·辛基乌斯正以最大兵力、以及从西西里运来的各种攻城器具和投石机猛烈围攻的洛克里之围。
§27.28.14Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit.
对已经几乎不相信自己能守住并保卫这座城市的马戈来说,随着马尔凯鲁斯的死讯传来,第一道希望的曙光照亮了他。
§27.28.15secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
随后的使者通报说,汉尼拔已派努米底亚骑兵为前锋,他自己则正率领步兵队列尽其所能地加速赶来。
§27.28.16itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit.
因此,他一从瞭望台发出的信号得知努米底亚兵正在逼近,自己便也突然打开城门,凶猛地向敌人冲杀过去。
et primo magis quia inproviso id fecerat, quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde, §27.28.17ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus, ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque, quibus muros quatiebant.
起初,与其说是由于兵力对等,倒不如说是由于他出其不意地采取了这一行动,战斗胜负难分;接着,随着努米底亚兵的到来,罗马人心中产生了极大的恐慌,以至于他们丢下了正在撞击城墙的攻城器具和机械,纷纷向大海和船只逃跑。
ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.
就这样,由于汉尼拔的到来,洛克里之围得以解除。