§27.28.1Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert.
ハンニバルは、一人の執政官の死と、もう一人の執政官の負傷によって、敵に大きな恐怖が吹き込まれたと考え、いかなる機会も逃すまいとして、ただちに戦闘が行われた丘へと陣営を移動させた。
§27.28.2ibi inventum Marcelli corpus sepelit.
そこで彼は、見つかったマルケッルスの遺体を埋葬した。
Crispinus, et morte conlegae et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit.
クリスピヌスは、同僚の死と自身の負傷に怯え、明くる夜の静寂に乗じて出発し、見つけた最も近い山々に至ると、その中の、四方に対して高く安全な場所に陣営を設けた。
§27.28.3ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.
そこでは、二人の指揮官が賢明に動き、一方は計略を仕掛けるために、他方は計略を警戒するために行動した。
§27.28.4anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat.
ハンニバルは遺体とともに、マルケッルスの指輪を手に入れていた。
eius signi errore ne cui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios, occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:
カルタゴ人によって、この印の勘違いを利用した企みが誰かに仕掛けられるのではないかと恐れたクリスピヌスは、近隣の諸都市に使者を送り、同僚が殺され、敵が彼の指輪を手に入れたことを伝えておいた。
§27.28.5ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis.
マルケッルスの名で作成されたいかなる書簡も信用しないように、と。
paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat, quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte, quae diem illum secutura esset, Salapiam venturum;
マルケッルスの名で作成された「その日に続く夜に自分はサラピアに到着する予定である。
parati milites essent, qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset.
もし彼らの働きが必要な場合のために、守備隊にいる兵士たちは準備をしておくように」という内容の、ハンニバルからの書簡がもたらされるわずか前に、この執政官の使者がサラピアに到着していた。
§27.28.6sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio — §27.28.7perfuga autem Romanus erat —, ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt,
サラピアの人々はその計略に気づき、かつて離反したことだけでなく、騎兵たちを殺害したことへの彼らの怒りから、仕返しの機会が求められていると考え、使者を送り返したが、(なお、その使者はローマの脱走兵であったが、)兵士たちが目撃者なしに自分たちの望むように行動できるようにし、町の者たちを城壁や都市の適切な場所の哨所に配置した。
§27.28.8custodias uigiliasque in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat opponunt.
その夜のために衛兵や見張りをより注意深く配置し、敵がやって来ると考えられた門の周囲に、守備隊の精鋭を対峙させた。
§27.28.9Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit.
ハンニバルは第四夜番の頃に都市に接近した。
primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant.
列の先頭はローマの脱走兵たちであり、ローマの武器を持っていた。
ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles, aperireque portam iubent: consulem adesse.
彼らは門に到着すると、皆ラテン語で話し、見張りたちを起こして、執政官が到着したから門を開けるようにと命じた。
§27.28.10vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
見張りたちは、彼らの声に促されたかのように大騒ぎし、慌てふためき、門を動かし始めた。
cataracta deiecta clausa erat;
落とし格子が下ろされて閉じられていた。
eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ubi subire recti possent.
彼らはそれを一部は梃子で持ち上げ、一部はロープで引き上げ、人が直立して通れるほどの高さにした。
§27.28.11vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam;
通路がまだ十分に開いていないうちに、脱走兵たちは先を争って門から突入した。
et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magr — sonitu cecidit.
そして、およそ六百人が侵入した時、吊るされていたロープが放され、落とし格子が大きな音を立てて落下した。
§27.28.12Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
サラピアの人々のうち、ある者は、和平のただなかにいるかのように移動の疲れから武器を肩にぶら下げて不注意に持っていた脱走兵たちを襲撃し、他の者はその門の塔や城壁から、石や杭や投げ槍によって敵を撃退した。
§27.28.13ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat.
こうしてハンニバルは彼自身の策略に自分自身がはまる形でそこから立ち去り、ルキウス・キンキウスが、シキリアから運ばれたあらゆる種類の攻城兵器や投石機、および最大限の兵力によって攻撃していたロクリの包囲を解くために出発した。
§27.28.14Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit.
都市を維持し防衛し続けることができるとはもはやほとんど信じていなかったマゴに、マルケッルスの死が伝えられたことによって、最初の希望の光が差し込んだ。
§27.28.15secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
続いて、ハンニバルがヌミディアの騎兵を先行させ、彼自身も歩兵の列を率いてできる限り急いで追ってきているという知らせが届いた。
§27.28.16itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit.
それゆえ、物見櫓から出された合図によってヌミディア兵の接近を知るやいなや、彼自身も突然門を開いて、勢いよく敵に襲いかかった。
et primo magis quia inproviso id fecerat, quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde, §27.28.17ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus, ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque, quibus muros quatiebant.
そして最初は、彼の兵力が対等であったからというよりは、不意にこれを行ったことによって、戦いは伯仲していたが、その後、ヌミディア兵が到着すると、ローマ人には非常に大きな恐怖が吹き込まれ、彼らは城壁を揺るがしていた攻城兵器や器具を残したまま、あちこちの海や船へと逃げ出した。
ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.
こうして、ハンニバルの到着によってロクリの包囲は解かれたのである。