§27.20.1de bello inde consilium habitum.
随后举行了军事会议。
et auctoribus quibusdam, §27.20.2ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
尽管有人建议,应当立即追击哈斯德鲁巴,但西庇阿认为这很危险,担心马戈和另一个哈斯德鲁巴会与他合兵,于是仅派出一支守备队去把守比利牛斯山脉,而他自己则在夏天的其余时间里,致力于接纳西班牙各部族归顺。
paucis post proelium factum ad Baeculam diebus, §27.20.3cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exequenda belli haud parum opportuni.
在贝库拉战役发生几天后,当西庇阿在返回塔拉科的途中已经穿过卡斯图洛山谷的关口时,将领吉斯戈之子哈斯德鲁巴和马戈从远西班牙来到了哈斯德鲁巴这里。 虽然在事情失败之后,这是一次迟到的救援,但对于执行战争其余计划的咨询,他们提供了不小的帮助。
§27.20.4ibi conferentibus, quid in cuiusque provinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram, quae ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat; §27.20.5inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice privatimque esse, nec transitionibus finem ante fore, quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent.
在那里,当他们商讨西班牙人在各省境内的情绪时,唯独吉斯戈之子哈斯德鲁巴认为,靠近大洋和加的斯的西班牙最偏远沿海地区,至今还不知道罗马人,因此对迦太基人还是足够忠诚的;而另一个哈斯德鲁巴和马戈之间则达成共识,由于西庇阿的恩惠,无论在公在私,所有人的心都已被争取过去,除非所有的西班牙士兵要么被迁往西班牙最偏远的地方,要么被带往高卢,否则叛逃是不会终止的。
§27.20.6itaque, etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam, ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret; §27.20.7exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem, Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; §27.20.8hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu, quod roboris esset, tria milia equitum expleri, eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari.
因此,即使迦太基元老院没有做出决定,哈斯德鲁巴也必须前往意大利,那里是战争的中心和事务的关键,同时也为了将所有的西班牙人带离西班牙,远离西庇阿名字的影响;他那因叛逃和败仗而缩减的军队,应当用西班牙士兵来补充;马戈在将军队移交给吉斯戈之子哈斯德鲁巴后,自己携带巨资渡海前往巴利阿里群岛,以雇佣援军;吉斯戈之子哈斯德鲁巴则率军退入卢西塔尼亚深处,不与罗马人交战;从全部骑兵中挑选最精锐的三千骑,补充给马西尼萨,由他在近西班牙巡回活动,向盟友提供援助,并蹂躏敌人的城镇和农田。
his decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi.
这些决定做出后,将领们便分头去执行他们所制定的计划。
haec eo anno in Hispania acta.
这些就是那一年在西班牙所发生的事情。
§27.20.9Romae fama Scipionis in dies crescere Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, §27.20.10Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
在罗马,西庇阿的名声与日俱增。 对法比乌斯而言,虽然夺取塔兰托更多是靠计谋而非勇气,但那仍然是一份荣耀;富尔维乌斯的名望正在衰退,马尔凯鲁斯甚至处于不利的舆论中,除了他起初打了一场败仗外,还因为当汉尼拔在意大利横行时,他却在盛夏将士兵带进维努西亚的房屋里避暑。
§27.20.11inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis.
平民护民官盖乌斯·普布里基乌斯·比布鲁斯是他的死敌。
is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat et iam de imperio abrogando eius agebat, §27.20.12cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt, ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea, quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.
此人自第一场遭遇挫败的战斗起,就通过不断的演讲,使克劳狄乌斯在平民中名声败坏、令人厌恶,并且已经在谋划废除他的指挥权,然而,克劳狄乌斯的亲友们设法争得:让马尔凯鲁斯把副将留在维努西亚,自己回到罗马,为政敌指控他的事情进行申辩,并且在他本人不在场的情况下不讨论废除其指挥权的事宜。
§27.20.13forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.
大约在同一时间,马尔凯鲁斯为了免受羞辱,执政官昆图斯·富尔维乌斯为了主持民会,都来到了罗马。