§27.1.1hic status rerum in Hispania erat.
这就是西班牙的局势。
in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit.
在意大利,执政官马尔凯鲁斯通过内应收复了萨拉皮亚,随后用武力夺取了萨姆奈特人手中的马尔莫雷埃和梅莱斯。
§27.1.2ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa.
留守在那里的约三千名汉尼拔守军被歼灭。
praeda — et aliquantum eius fuit militi concessa.
战利品——其数量相当可观——被赐予了士兵。
tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa.
此外,还发现了二十四万莫迪乌斯小麦和十一万莫迪乌斯大麦。
§27.1.3ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe.
然而,由此带来的喜悦绝无法与几天后在赫尔多尼亚城附近所遭受的惨败相比。
§27.1.4castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata.
前执政官格奈乌斯·富尔维乌斯由于心怀收复赫尔多尼亚的希望(该城在坎尼战役惨败后背叛了罗马人),将营地设在当地,但既没有选择足够安全的位置,也没有用守军加以巩固。
§27.1.5neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est.
这位统帅天生怠惰,而这种希望又加剧了他的大意,因为他听说在萨拉皮亚失守后汉尼拔已离开该地区前往布鲁提乌姆,便察觉到当地人对迦太基人的忠诚正在动摇。
§27.1.6ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi.
所有这些情况都通过秘密信使从赫尔多尼亚传到了汉尼拔那里,这使他既忧心于如何保住这个盟友城市,又抱有了袭击毫无防备之敌的希望。
exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.
他轻装简从,以近乎快于传闻的速度急行军奔向赫尔多尼亚,并且为了给敌人造成更大的恐慌,他列阵逼近。
§27.1.7par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
罗马人虽有同样的胆量,但谋略和力量皆有不及,在仓促集结部队后便与之交火。
quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt.
第五军团和左翼盟军奋勇投入战斗。
§27.1.8ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn.
然而,汉尼拔向骑兵发出信号,命令他们趁步兵阵线以眼前的激战吸引住敌人的眼球和注意力时,绕道包抄,一部分袭击敌人的营地,一部分袭击正在观望战斗的敌军后方。
Fulvi similitudinem nominis §27.1.9quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.
他自己则嘲讽格奈乌斯·富尔维乌斯名字的相似性—— 因为两年前他曾在相同的地方彻底击败过前任长官格奈乌斯·富尔维乌斯——他以此嘲讽道,这次战斗也将会有相似的结局。
§27.1.10neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum,
这一希望并非空想;因为在近身肉搏和步兵交战中,虽然已有许多罗马人倒下,但他们的队列和军旗依然屹立。
§27.1.11starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos, qui ad prima signa erant, avertit.
此时,后方骑兵的骚乱,以及同时从营地传来的敌军呐喊声,首先使第六军团(该军团部署在第二阵线,最先被努米底亚人扰乱)溃退,接着是第五军团,以及那些在最前线军旗周围的人。
§27.1.12pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit.
一部分人四散奔逃,一部分人在中间被斩杀,格奈乌斯·富尔维乌斯本人也与十一员军事护民官一同战死沙场。
§27.1.13Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum alibi: tredecim milia, alibi haud plus quam septem inveniam? castris praedaque victor potitur.
在这场战役中,罗马人和盟友被杀的人数达几千人,谁能确切地予以证实呢? 因为我在有的记载中发现是一万三千人,在别的记载中却不超过七千人。 胜利者占领了营地并夺取了战利品。
§27.1.14Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
汉尼拔由于得知赫尔多尼亚不仅曾企图投奔罗马人,而且一旦他离开便不会保持忠诚,于是在将所有居民迁往梅塔蓬图姆和图里伊之后,放火焚烧了该城;他处死了那些被发现曾与富尔维乌斯进行秘密会谈的首领。
§27.1.15Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.
从这场大惨败中逃脱出来的罗马人,通过不同的路线,在近乎失去武器的情况下,逃往萨姆奈特投奔执政官马尔凯鲁斯。