Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.18.1-27.18.20

巴埃库拉之战与西庇阿的胜利

第 864 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西庇阿率领的罗马军队在巴埃库拉附近与哈斯德鲁巴指挥的迦太基军队交战。面对占据地利优势高地的敌人,西庇阿分兵进行迂回包抄,最终大败迦太基军并歼灭其大部。

§27.18.1proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat.
距离最近的迦太基军队是哈斯德鲁巴的军队,位于巴埃库拉城附近。
pro castris equitum stationes habebant.
他们在营地前设有骑兵哨所。
§27.18.2in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset.
刚从行军中抵达、甚至还没选好营地位置的轻装步兵、前卫兵以及处于行军队列最前端的人们,对这些哨所发起了极其蔑视的进攻,以至于双方的士气如何一目了然。
§27.18.3in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.
骑兵们在惊慌失措的逃跑中被驱逐回营地,罗马的军旗几乎被推到了城门跟前。
§27.18.4atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt.
在那天,罗马人只是激起了战斗的斗志,便安设了营地。
§27.18.5nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.
夜间,哈斯德鲁巴将部队撤退到一座山丘上,其顶端是一片开阔的平坦平原;背后是一条河,前方和周围则如陡峭的悬崖一般包围着它的整个边缘。
§27.18.6suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud faciliori ascensu ambibat.
在其下方还有另一处高度较低的平缓平原;这个地方也同样被另一处绝非易于攀登的悬崖所环绕。
§27.18.7in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
第二天,哈斯德鲁巴在看到敌人的战线在营地前列阵后,便将努米底亚骑兵、轻装的巴利阿里兵和非洲兵派到了这片较低的平原上。
§27.18.8Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus:
西庇阿巡视着队伍,向士兵们指出敌人,表明对方已经放弃了在平坦战场上交战的希望,正企图占领山丘,他们站在视线中是凭借对地利的信赖,而非凭借勇气或武器;但迦太基曾拥有更高的城墙,而罗马士兵也已经跨越了它。
§27.18.9nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis.
丘陵、要塞,甚至连大海都未能阻挡他们的武力。
ad id fore altitudines, quas cepissent, hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum.
敌军所占据的高地,最终只会让他们在陡峭的悬崖和深谷中跳跃逃走;而他也会为他们封锁那条退路。
§27.18.10cohortesque duas alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret.
他命令两个步兵大队,一个占领河流下泻的峡谷隘口,另一个封锁从城市穿过山丘斜坡通往田野的道路。
ipse expedites, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit.
他自己则率领前一天击退敌方哨所的轻装步兵,向停留在山丘最下边缘的轻装敌军进军。
§27.18.11per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere.
最初他们穿过崎岖不平的地方,除了道路之外没有受到任何阻碍。
deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est,
接着,当他们进入射程之内时,起初所有种类的投射武器如暴雨般朝他们倾泻而来。
§27.18.12ipsi contra saxa, quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet, ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.
对此,他们自己也扔回了石头——这里到处散落着几乎全都可以用作投射物的石头——不仅是士兵,连混杂在武装人员中的辎重兵人群也这么做。
§27.18.13ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi.
然而,尽管攀登十分困难,而且他们几乎要被投射物和石头压倒,但凭借攀登城墙的习惯和顽强的意志,最前锋的人还是登了上去。
§27.18.14qui simul cepere aliquid aequi loci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiori superstantem tumulo impegere.
他们一占领了可以稳步立足的平坦地方,就立刻将敌人从该处驱逐出去。 这些敌人属于轻装且擅长游击的部队,在远距离通过投射物规避交战时,靠着距离还能保持安全,但一旦要短兵相接则无法立足;他们对敌人进行了大肆杀戮,将其逼退到停留在更高山丘上的主力战线中。
§27.18.15inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, iubet; ipse ab laeva circumitu haud magno in transversos hostes incurrit.
于是,西庇阿命令获胜的士兵向敌人战线的中部挺进,自己则与莱利乌斯分兵,并命令莱利乌斯绕过山丘右侧,直到找到一条坡度较缓的攀登道路;他自己则从左侧进行了并不算大的迂回,冲向侧面暴露的敌人。
§27.18.16inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.
由此,敌人的战线起初陷入了混乱,因为他们想在四面响起的呐喊声中转向侧翼并使队伍迎敌。
§27.18.17hoc tumultu et Laelius submit, et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est
在这场混乱中,莱利乌斯也攻了上来,当敌人为了防止后背受伤而退缩时,前线松动了,这也给中部的士兵留出了登顶的空间。
§27.18.18qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis numquam evasissent.
如果对方战线保持完好,并且在大军之前配置了战象,他们是绝不可能通过如此不利的地形登顶的。
§27.18.19cum ab omni parte caedes fieret, Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat maxime in nuda latera hostium pugnabat.
当杀戮在四处进行时,西庇阿率领左翼冲向敌人的右翼,主要向敌人无防备的侧翼进行攻击。
§27.18.20et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
此时,甚至连逃跑的通路也不复存在了;因为左右两侧的罗马哨所都已占领了道路,而且营地大门也因将军和首领们的逃跑而被堵死,再加上战象的惊恐,他们对这些受惊战象的恐惧不亚于对敌人的恐惧。
caesa igitur ad octo milia hominum.
因此,大约有八千人被歼灭。

词汇与语法注释

  1. §27.18.2quid utrique parti animorum esset — “quid”是引导间接疑问句的疑问代词,复数属格“animorum”作为部分属格依附于它。“utrique parti”是与“esset”连用的领有与格,整句意为“双方各自拥有怎样的斗志(士气)”。
  2. §27.18.12ingerere — 历史不定式,用作句子的主要动词。其主语为主格的“ipsi”(以及随后的“non milites solum sed etiam turba...”)。这种用法用以生动地描绘过去紧迫或连续的动作。
  3. §27.18.14qui simul cepere aliquid aequi loci — 句首的关系代词“qui”起连接作用(相当于“et ii”),译为“他们一……就”。“aequi loci”是依附于中性代名词“aliquid”的部分属格(意为“一些平坦的地方”)。
  4. §27.18.18stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis numquam evasissent — 虚拟式过去完成时“evasissent”构成了过去相反虚拟条件句的结句(结果主句)。而条件从句(前项)的功能由两个独立夺格结构“stantibus integris ordinibus”(如果战线保持完好)和“elephantisque... locatis”(如果战象被配置在……)来承担。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.18.1-27.18.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.18.1-27.18.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。