Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §27.17.1-27.17.17

西班牙诸部归顺与哈斯德鲁巴的决战意图

第 863 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

P·西庇阿接受了西班牙领袖埃德斯科、因迪比利斯和曼多尼乌斯等人的归顺,并归还了他们的人质和家属。哈斯德鲁巴为了对抗罗马势力的扩大,决定尽早进行决战。

§27.17.1aestatis eius principio, qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
在发生这些事情的那个夏初, P·西庇阿在西班牙度过了整个冬天,他一部分通过赠送礼物,一部分通过释放人质和俘虏,致力于挽回蛮族的心。 随后,西班牙领袖中声名显赫的埃德斯科来到了他这里。
§27.17.2erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quae Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio, traxit eum.
他的妻子和孩子都在罗马人手中;但除了这个原因之外,还有一种仿佛是自发的民心所向,这种倾向已经使整个西班牙从迦太基的统治转投罗马,这也吸引了他。
§27.17.3eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
同样的原因也存在于因迪比利斯和曼多尼乌斯身上,他们无疑是整个西班牙的首领。 他们率领同胞的全部人马离开哈斯德鲁巴,撤退到俯瞰其营地的山丘上,从那里可以沿着连绵的山脊安全地退入罗马人处。
§27.17.4Hasdrubal, cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent, fluerent, dimicare quam primum statuit.
哈斯德鲁巴看到敌人的力量如此大幅度增长,而自己的力量却在削弱,并且如果不通过大胆的行动有所作为,局势就会顺着已经开始的方向继续恶化,于是他决定尽快决战。
§27.17.5Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe, quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat.
西庇阿甚至比他更渴望交战,这既是因为战局顺利而不断增长的信心,也是因为他更希望在敌军会师之前,与单一的将领和军队交战,而不是同时对付所有敌军。
§27.17.6ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat.
然而,即使不得不同时与多人交战,他也通过某种计策增加了兵力。
nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.
因为他看到,由于整个西班牙沿海都没有迦太基舰队,船只毫无用处,于是他在塔拉科将船只拖上岸,将水手(海军同盟军)编入陆军。
§27.17.7et armorum adfatim erat, et captorum Carthagine et quae post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso officinis.
而且武器十分充足,既有在迦太基缴获的,也有在攻占该城后,由关在作坊里的极多工匠所制造的。
§27.17.8cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus — iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat — ducere ad hostem pergit.
伴随着这些兵力,西庇阿在春初离开塔拉科——因为莱利乌斯此时已从罗马返回,没有他,西庇阿不想采取任何重大行动——开始向敌人进军。
§27.17.9per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt.
他行经完全平定的地区,每当经过各部族的边境时,同盟者都夹道送往迎来。 此时,因迪比利斯和曼多尼乌斯率领他们的军队迎面合流。
§27.17.10Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti eam velut primam occasionem raptam:
因迪比利斯代表两人发言,绝不像素来愚蠢或鲁莽的蛮族,而是带着谦逊与庄重,更像是在为他们迫不得已的寝返辩解,而不是像在炫耀这仿佛是抓住了第一个机会。
§27.17.11scire enim se transfugae nomen execrabile veteribus sociis, novis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen faciat.
因为他说,自己知道叛逃者这个名字对老盟友来说是可憎的,对新盟友来说是可疑的;如果这种双重憎恨是由原因、而非由名声所造成的话,他并不谴责这种人类的习俗。
§27.17.12merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares.
随后,他叙述了自己对迦太基将领的功绩,以及与之相反,对方的贪婪、傲慢,以及对自己和同胞的各种侵害。
§27.17.13itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse; animum iam pridem ibi esse, ubi ius ac fas crederent coli.
因此,他表示,直到那时为止,只有他们的肉体留在对方那里;而他们的心早就留在他们相信法律和神法受到尊崇的地方了。
ad deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque iniurias pati;
他们也作为恳求者投奔了神明,因为神明无法容忍人类的暴力和不义。
§27.17.14se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit; quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.
他向西庇阿请求:希望这次寝返在他眼中既不成为对他们的惩罚(灾祸),也不成为荣誉;而是从那天起,根据实际经验了解他们是怎样的人,来对他们的功绩给予相应的评价。
§27.17.15ita prorsus respondet facturum Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset.
罗马人回答说他完全会这样做,并且不会把那些在神圣和世俗之法都不受尊重的地方便不认为同盟有效的人视为叛逃者。
§27.17.16productae deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur.
随后,他们的妻子和孩子被带到他们面前,归还给这些喜极而泣的人。
§27.17.17atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta fides, dimissique ad copias adducendas.
当天他们被迎入寓所;次日,通过缔结盟约接受了他们的效忠,并派他们回去带领军队。
isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.
此后,他们就在同一个营地中驻扎,直到在他们的引导下到达敌人处。

词汇与语法注释

  1. 27.17.2velut fortuita inclinatio animorum — animorum 是主格性属格或性质属格,意为“民心”或“好意”。inclinatio 从“倾斜”转义为对某一对象(此处指罗马)的好感或自发的归顺倾向。
  2. 27.17.3secedendi — 动名词属格,修饰前文的 causa(或 eadem causa),作同格/说明性属格或宾格性属格,表示从哈斯德鲁巴处“撤退(的同样原因)”。
  3. 27.17.4ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent, fluerent — fore ut 接虚拟式未完成时(fluerent),构成间接引语中表示未来的非人称句。qua coepissent 的主语是前文的 suas [res](自军的局势),这是一种比喻性表达,意为“局势将顺着已经开始的方向流逝(恶化)”。
  4. 27.17.5cum a spe ... tum quod — 表示相关关系的 cum... tum...(既……又……)结构。前半部分引导名词短语(a spe),后半部分引导原因从句(quod 节),并列说明了西庇阿渴望交战的两个原因。
  5. 27.17.11si tamen anceps odium causa, non nomen faciat — si 从句中的 faciat 是虚拟式现在时,表示一种假设或潜在的条件。anceps odium 指的是“双重的、来自两方的憎恨”:既有来自旧盟友对背叛的憎恶,也有来自新盟友对寝返者的戒备。
  6. 27.17.14ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit — 双与格结构(double dative)。sibi 是关系与格(对他们而言),fraudi 和 honori 是目的/结果与格(成为灾祸/名誉)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §27.17.1-27.17.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.17.1-27.17.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。