§27.18.1proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat.
カルタゴ勢の最も近くにいたハスドルバルの軍勢は、バエクラの町の近くに位置していた。
pro castris equitum stationes habebant.
彼らは陣営の前に騎兵の哨所を置いていた。
§27.18.2in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset.
行軍から到着したばかりの、まだ陣営の場所も定めていない軽装歩兵や前衛兵、および行軍列の先頭にいた者たちが、それらの哨所に対して、あまりにも侮るように攻撃を仕掛けたため、双方の陣営の士気がどのようなものであるかが容易に見て取れた。
§27.18.3in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.
騎兵たちは狼狽して陣営へと敗走させられ、ローマの軍旗はほとんど門のすぐそばまで押し進められた。
§27.18.4atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt.
そしてその日は、闘志がかき立てられただけで、ローマ人たちは陣営を設営した。
§27.18.5nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem;
夜、ハスドルバルは、頂上が平坦な平原となって広がっている丘の上へと軍勢を引いた。
fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.
背後には川があり、前方および周囲は、あたかも切り立った崖のような堤がその縁をすべて取り囲んでいた。
§27.18.6suberat et altera inferior summissa fastigio planities;
その下には、高さが一段下がった、もう一つの低い平坦地が位置していた。
eam quoque altera crepido haud faciliori ascensu ambibat.
この場所もまた、上るのが決して容易ではないもう一つの崖に囲まれていた。
§27.18.7in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
翌日、ハスドルバルは、敵の戦列が陣営の前に立っているのを見ると、この低い方の平原にヌミディア騎兵と軽装兵のバレアレス兵、およびアフリカ兵を送り下ろした。
§27.18.8Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu;
スキピオは隊列を巡りながら兵士たちに敵を示し、彼らは平坦な戦場で戦う希望をあらかじめ諦めて丘にしがみついており、勇気や武力ではなく場所への信頼によって視界の中に立っているにすぎないと告げた。
sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus:
しかし、カルタゴはもっと高い城壁を持っていたが、ローマの兵士はそれを乗り越えたのである、と。
§27.18.9nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis.
丘も砦も、海さえも彼らの武力の妨げにはならなかった。
ad id fore altitudines, quas cepissent, hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent;
彼らが占拠した高地は、敵にとっては、崖や険しい斜面を飛び降りて逃走するだけのものとなるだろう。
eam quoque se illis fugam clausurum.
そして自分はその逃げ道をも彼らに対して塞ぐつもりである、と。
§27.18.10cohortesque duas alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret.
そして彼は二つのコホルスに対し、一方は川が流れ下る谷の入り口を確保し、他方は町から丘の斜面を通って野原へと通じる道を封鎖するよう命じた。
ipse expedites, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit.
彼自身は、前日に敵の哨所を撃退した軽装歩兵を率いて、丘の最も低い縁に立っている軽装兵たちに向かって進んだ。
§27.18.11per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere.
最初は荒地を通って、ただ道にだけ妨げられて進んだ。
deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est,
次いで、彼らが射程内に入ると、まずあらゆる種類の投射兵器の凄まじい嵐が彼らに浴びせられた。
§27.18.12ipsi contra saxa, quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet, ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.
これに対し彼ら自身も、その場所のあちこちに散らばっており、ほとんどすべてが投射物として使えた石を投げ返した。 兵士たちだけでなく、武装兵に混じった輜重兵の群れまでもがそうしたのである。
§27.18.13ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi.
しかしながら、上ることは困難であり、投射兵器や石によってほとんど圧倒されそうになっていたものの、城壁をよじ登ることに慣れていたことと、精神の不屈さによって、先頭の者たちが登り切った。
§27.18.14qui simul cepere aliquid aequi loci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiori superstantem tumulo impegere.
彼らは、しっかりとした足取りで立てる平坦な場所を少しでも確保するやいなや、軽快で走り回る、遠くからの投射物によって戦闘を避けている間は距離によって安全であるが、接近して白兵戦を行うとなると持ちこたえられない敵を、その場所から追い払い、多大な殺戮を加えつつ、より高い丘の上に控えていた主力戦列へと押し戻した。
§27.18.15inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, iubet;
そこでスキピオは、勝者たちには敵の戦列の中央に向かって進むよう命じた上で、残りの兵力をラエリウスと分割し、ラエリウスには、より緩やかな上り坂の道が見つかるまで丘の右側を迂回するよう命じた。
ipse ab laeva circumitu haud magno in transversos hostes incurrit.
彼自身は、左側からそれほど大きくない迂回をして、側面を見せている敵に突撃した。
§27.18.16inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.
これによってまず敵の戦列は混乱した。 四方から響き渡る叫び声に対して、翼を曲げて隊列をそちらに向けようとしたからである。
§27.18.17hoc tumultu et Laelius submit, et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est
この混乱のさなかにラエリウスも上ってきて、敵が背後から傷つけられないようにと後退するうちに、最前線が緩み、中央にいた者たちにも進出する場所が与えられた。
§27.18.18qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis numquam evasissent.
もし隊列が崩れずに保たれ、軍旗の前に象が配置されていたなら、彼らはこれほど不利な場所を通って登り切ることは決してできなかったであろう。
§27.18.19cum ab omni parte caedes fieret, Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat maxime in nuda latera hostium pugnabat.
四方で殺戮が行われる中、左翼から敵の右翼へと突入していたスキピオは、主として敵の無防備な側面に攻撃を加えていた。
§27.18.20et iam ne fugae quidem patebat locus;
そして今や、逃走する場所さえも開かれていなかった。
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
なぜなら、左右両側でローマの哨所が道を占拠しており、また陣営の門は将軍や主だった者たちの逃走によって塞がれていた上に、恐れおののいた象たちのパニックが加わったからであり、彼らはその象たちを敵と同じように恐れていたのである。
caesa igitur ad octo milia hominum.
こうして、およそ八千人が討ち取られた。