§27.13.1Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit, ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.
马尔凯鲁斯在回到营地之后,对士兵们发表了如此严厉和苛刻的演讲,以至于尽管他们不幸地忍受了整整一天的战斗,但这位愤怒的将领的演说对他们来说却更加痛苦。
§27.13.2“dis immortalibus, at in tali re, laudes gratesque” inquit “ago, quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra, quo omisistis pugnam.
“在这样的情况下,我仍向不朽的神明表示赞美和感谢,”他说,“因为当你们带着如此大的恐慌冲向土垒和城门时,获胜的敌人并没有进攻营地本身;你们必定会带着放弃战斗时同样的恐惧,而放弃营地。
§27.13.3qui pavor hic qui terror, quae repente, qui et cum quibus pugnaretis, oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes, quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis,
这是什么恐慌,什么畏惧,又是什么突然的忘却夺去了你们的心智,让你们忘记了自己是谁、在和谁战斗?
§27.13.4quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.
确实,这些敌人就是你们在去年夏天通过战胜并追击败军而消耗掉的那些人,在这些日子里,当他们日夜逃跑时,你们紧紧逼迫他们,在轻微的交锋中消耗他们,昨天你们既不容许他们行军,也不容许他们安营扎寨。
§27.13.5omitto ea, quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet, referam.
我省略那些你们可以自豪的事;我要提起那件你们自己应当感到羞耻和悔恨的事。
nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam.
确实,昨天你们是以平局结束战斗的。
§27.13.6quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae iis copiae inminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romanis militibus; corpora tantum atque arma sunt eadem.
这一夜、这一日带来了什么? 你们的兵力因此减少了吗,还是他们的兵力增加了? 我实在不觉得自己是在对我的军队说话,也不是在对罗马士兵说话;只有身体和武器是一样的。
§27.13.7an, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur; vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.
或者,如果你们拥有同样的心气,敌人难道会看到你们的背影吗? 难道会从任何一个中队或大队夺走军旗吗? 至今为止,他还在夸耀被歼灭的罗马军团;而今天,你们第一次给了他击溃一支军队的荣耀。
” §27.13.8clamor inde ortus, ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos.
” 随后升起一阵呼喊,请求他宽恕那一天;之后,只要他愿意,随时可以检验他士兵的心意。
“ego vero experiar” inquit, “milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.
“我确实会检验的,”他说,“士兵们,明天我将带领你们列阵出战,以便你们能作为胜利者而非战败者,获得你们所寻求的宽恕。
” §27.13.9cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant, destrictis gladiis discinctos destituit; et, ut postero die omnes, equites pedites, armati adessent, edixit.
” 他下令给丢失军旗的大队分发大麦,并让那些丢失军旗的中队百人队长们拔出佩剑、解下腰带站立;他还宣布,次日所有人,无论是骑兵还是步兵,都必须荷枪实弹地集合。
§27.13.10ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.
集会就这样解散了,士兵们承认他们受到了公正且理所当然的指责,并且那天在罗马的战线上,除了解救他们的将领一人之外,再无一个男子汉,他们必须要么以死、要么以辉煌的胜利向他交代。
postero die armati ornatique ad edictum aderant.
次日,他们按照布告,全副武装、装备整齐地到场。
§27.13.11imperator eos conlaudat pronuntiatque, a quibus orta pridie fuga esset, cohortesque, quae signa amisissent, se in primam aciem inducturum; §27.13.12edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque, ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat.
将领赞扬了他们,并宣布,他将把前一天首先开始逃跑的人,以及那些丢失了军旗的大队,调入第一线战斗队列;他随即宣布,现在所有人必须战斗并取得胜利,每个人以及全体必须努力,不让昨天败退的传闻先于今天胜利的喜讯到达罗马。
§27.13.13inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent.
随后,他们被命令用食物增强体力,以便在战斗拖延时有足够的精力支撑。
ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excita. rentur animi militum, in aciem procedunt.
当所有能够激发士兵斗志的话语都已说完、所有事情都已做好之后,他们向战斗阵地进发。