§27.12.1transactis omnibus, quae Romae agenda erant, consules ad bellum profecti.
处理完所有在罗马该办的事情后,执政官们出发前往战场。
§27.12.2prior Fulvius praegressus Capuam; post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum, ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret: §27.12.3ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore.
富尔维乌斯率先前往卡普阿;几天后法比乌斯紧随其后,他不仅当面恳求同僚,还通过书信请求马尔凯鲁斯,在他自己围攻塔连敦期间,用尽可能激烈的战斗牵制住汉尼拔:一旦从已经被四面包围、既无立足之地又无可靠后盾的敌人手中夺取该城,在意大利甚至连延宕的借口都不会再有了。
§27.12.4regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii, quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum; §27.12.5additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
他还派传令兵前往雷基乌斯,给执政官莱维努斯为对抗布鲁提乌斯人而部署在那里的守备队指挥官送信。 这支守备队有八千人,大部分如前所述是从西西里的阿加特尔纳移送过来的、习惯于靠掠夺维生的人;其中还加入了来自同地的布鲁提乌斯逃兵,他们在胆量以及为求生存敢于冒险的迫切需要上都与前者相当。
§27.12.6hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam.
他命令这支队伍首先前去劫掠布鲁提乌斯人的土地,然后去围攻考洛尼亚城。
imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
他们不仅迅速而且贪婪地执行了命令,在掠夺并赶走了土地耕作作者之后,正以全力围攻该城。
§27.12.7Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
马尔凯鲁斯一方面受到执政官书信的催促,另一方面因为他深信没有哪位罗马将领能像自己一样与汉尼拔抗衡,因此一旦原野上有充足的草料,他就从冬营出发,在卡努西乌斯迎击汉尼拔。
§27.12.8sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra inde movit.
迦太基人当时正在煽动卡努西乌斯人背叛;但当他听说马尔凯鲁斯逼近时,他便将营地从那里移走。
aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit.
该地区地势平坦开阔,没有任何可供伏击的隐蔽处;因此,他开始从那里退入森林地带。
§27.12.9Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat.
马尔凯鲁斯紧紧追踪,并将营地紧挨着汉尼拔的营地驻扎,一旦工事完毕,便立即带领军团排出战斗队列。 汉尼拔通过骑兵和步兵投枪手成队地进行轻微的骚扰战,认为没有必要冒险进行全面战斗。
tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen.
然而,他还是被拖入了他极力避免的这场战斗。
§27.12.10nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet.
马尔凯鲁斯在平坦开阔的地面上追上了夜间先行出发的汉尼拔;在汉尼拔正要安营扎寨时,马尔凯鲁斯通过全方位的战斗阻碍其筑城人员的工事作业。
ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est.
于是双方展开交锋,全军投入战斗,当夜幕降临之时,双方势均力敌而退。
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
两军营地相距极近,在入夜前迅速修筑完毕。
§27.12.11postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen multis verbis adhortatus milites, ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: §27.12.12urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse: si uno proelio haud incruentus abeat, §27.12.13quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum.
次日拂晓,马尔凯鲁斯将部队带出,列阵迎敌;汉尼拔也没有回避战斗,他用许多话语鼓励士兵,要他们记住特拉西美诺和坎尼,打掉敌人的傲气:敌人步步紧逼、纠缠不休,不让他们安宁地行军,不让他们安营扎寨,不让他们喘息或环顾四周;每天太阳升起的同时,原野上就能看到罗马人的战斗队列:如果敌人不能在一场战斗中付出血的代价而退,那么此后他将更加安静和温和地作战。
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
士兵们受到这些动员的鼓舞,同时对每天紧逼挑衅的敌人的傲慢感到厌倦,于是奋力投入战斗。
pugnatum amplius duabus horis est.
战斗持续了两个多小时。
§27.12.14cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere.
此后,罗马人的右翼和特别队开始退却。
quod ubi Marcellus vidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit.
马尔凯鲁斯看到这一点,便将第十八军团调入第一线。
§27.12.15dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.
当一些人惊慌退却,另一些人行动迟缓时,整个战线陷入混乱,继而彻底溃败,恐惧战胜了耻辱,他们转过身去逃跑。
§27.12.16cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius.
在战斗和溃逃中,大约有两千七百名公民和同盟兵阵亡;其中包括四名罗马百人队长,两名军团军事论坛马尔库斯·利基尼乌斯和马尔库斯·赫尔维乌斯。
§27.12.17signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit, duo de legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.
最先逃跑的那个翼损失了四面军旗,而接替退却盟军的军团损失了两面军旗。