§27.11.1prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit.
还决定在执政官们离开该城之前,对不祥之兆进行赎罪祭。
§27.11.2in Albano monte tacta de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua et ostium lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque: haec de caelo tacta.
在阿尔巴努斯山上,朱庇特的雕像、神殿附近的一棵树以及湖口被雷击中;在卡普阿,城墙和福尔图娜的神殿;在西努埃萨,城墙和城门也被雷击中:这些都是被雷击中的。
§27.11.3cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant; et Romae intus in cella Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, manum sponte sua prolapsum;
有些历史学家还声称,阿尔巴努斯的水流出了血;在罗马,在强运女神神殿的内殿里,一只手从戴着皇冠的雕像头部自然滑落。
§27.11.4et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus, §27.11.5ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone, appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum natum.
而在普里韦尔努姆,众所周知一头公牛开口说话,一只秃鹰飞进了拥挤的广场上的一家商店,在西努埃萨,出生了一个男女不分的婴儿,普通人称之为“双性人”,就像他们对大多数事物的称呼一样,因为希腊语更容易合成词汇;并且还下了牛奶雨,以及出生了一个长着大象头的男孩。
§27.11.6ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria et obsecratio in unum diem indicta; et decretum, ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis annis voti factique erant, voveret faceretque.
这些不祥之兆用较大的牺牲牺牲进行了解除,并宣布在所有神座周围进行一天的祈祷和恳求;并且决定,由裁判官盖乌斯·霍斯蒂利乌斯许愿并举办阿波罗竞技会,正如这些年里所许愿和举办的那样。
per eos dies §27.11.7et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit.
在那些日子里,执政官昆图斯·富尔维乌斯还主持了选举监察官的民会。
creati censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.
当选的监察官是马尔库斯·科尔内利乌斯·凯特古斯和普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯·图迪塔努斯,他们两人当时都还未担任过执政官。
§27.11.8ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent, ex auctoritate patrum latum plebem est, plebesque scivit.
为了让这些监察官能够租出坎帕尼亚的土地以获取收益,根据元老院的授权,向平民提交了一项提案,平民通过了该提案。
§27.11.9senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit.
元老院名簿的改选由于监察官之间关于选择元老院笔头的争论而停滞。
Semproni lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat, §27.11.10ut qui primus censor ex iis, qui viverent, fuisset, eum principem legerent: is T. Manlius Torquatus erat;
选择权属于塞姆普罗尼乌斯;然而,科尔内利乌斯表示应该遵循先祖流传下来的传统,即在在世的人当中,谁最先担任监察官,就应该选谁为元老院笔头:此人是提图斯·曼利乌斯·托尔夸图斯。
§27.11.11Sempronius, cui di sortem legendi dedissent, ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum principem Romanae civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset.
塞姆普罗尼乌斯则认为,神明既然把选择的抽签权赐予了谁,同样的神明也就赐予了他自由的决定权;他将根据自己的判断来做这件事,并选择昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯,即使在汉尼拔看来,他也是当时罗马国家无可争议的领袖。
§27.11.12cum diu certatum verbis esset, concedente conlega lectus a Sempronio princeps in senatu Q. Fabius Maximus consul.
在口头上争论了很久之后,在同僚的让步下,执政官昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯被塞姆普罗尼乌斯选为元老院笔头。
inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem.
随后进行了其他元老的选拔,有八人被排除在外,其中包括马尔库斯·凯基利乌斯·梅特鲁斯,他是坎尼战役惨败后提议放弃意大利的声名狼藉的发起者。
§27.11.13in equestribus quoque notis eadem servata causa; sed erant perpauci, quos ea infamia attingeret.
在骑士的审查中,也保持了同样的标准;但受到这种耻辱波及的人极少。
§27.11.14illis omnibus — et multi erant — adempti equi, qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant.
所有那些——而且人数很多——在西西里曾作为坎尼军团骑兵的人,都被剥夺了公有马。
addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis, quae equo publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent.
他们还在处罚时间上增加了严厉度,规定他们用公有马服役的过去时间不予计算,而必须用私有马服役满十年。
§27.11.15magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt, qui equo merere deberent; atque ex iis, qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant, omnes aerarios fecerunt.
此外,他们还搜寻了大量本应作为骑兵服役的人;而对于那些在这场战争开始时已满十七岁但未曾服役的人,全部降低为最低税民。
§27.11.16locaverunt inde reficienda, quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.
随后,他们出租了重建工程,即重建在广场周围被大火烧毁的七家店铺、菜市场和王宫大厅。