§27.12.1transactis omnibus, quae Romae agenda erant, consules ad bellum profecti.
ローマで行うべきすべての任務を終えて、執政官たちは戦場へと出発した。
§27.12.2prior Fulvius praegressus Capuam;
フルウィウスが先に先行してカプアへ向かった。
post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum, ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret:
数日後にファビウスがこれに続いたが、彼は同僚に直接会い、またマルケッルスには書簡を送って、自分がタレントゥムを攻撃する間、できるだけ激しい戦闘によってハンニバルを繋ぎ止めておくよう懇願した。
§27.12.3ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore.
すでに四方から追い詰められ、踏みとどまるべき場所も信頼して頼るべきものも持たない敵からその都市を奪い取れば、イタリアにはもはや留まる理由すらなくなるであろう(と主張した)。
§27.12.4regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii, quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum;
また彼は、レウィヌス執政官によってブルッティウム人に対抗するためにそこに配置されていた守備隊の隊長へ、レギウムに宛てて伝令を送った。 その守備隊は8000人の兵からなり、その大部分は、先に述べたようにシチリアのアガテュルナから移送された、略奪によって生きることに慣れた人々であった。
§27.12.5additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
そこには同じ地域のブルッティウム人の脱走兵たちが加わっており、彼らは大胆さにおいても、すべてをあえて行う必要性においても同等であった。
§27.12.6hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam.
彼はこの一隊に、まずブルッティウムの土地を略奪するために進軍し、次いでカウロニアの都市を攻撃するように命じた。
imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
彼らは命令を迅速にだけでなく熱心に実行し、耕作民を略奪し追い散らして、総力で都市を攻撃した。
§27.12.7Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
マルケッルスは、執政官の書簡によって促されたことと、ローマの将軍で自分ほどハンニバルに対抗できる者はいないと心に決めていたことから、野に飼料が豊富になるとすぐに冬営地を出発し、カヌシウムでハンニバルに遭遇した。
§27.12.8sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra inde movit.
カルタゴ人はカヌシウムの人々に離反を唆していたが、マルケッルスが接近していると聞くと、そこから陣営を移動した。
aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris;
その地域は平坦で、伏兵のための隠れ場所が全くなかった。
itaque in loca saltuosa cedere inde coepit.
そのため、彼はそこから林の多い場所へと退却し始めた。
§27.12.9Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat.
マルケッルスは足跡を追って執拗に追い、彼が陣営を張るたびに隣接して陣営を張り、工事が完了すると直ちに軍団を戦闘隊形に引き出した。 ハンニバルは、騎兵や歩兵の投げ槍兵によって部隊ごとに小競り合いを繰り返しながら、全面的な戦闘の危険を冒すのは不要であると考えていた。
tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen.
しかし、彼は避けていたその戦闘へと引きずり込まれた。
§27.12.10nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus;
マルケッルスは、夜の間に先行した彼に平坦で開けた場所で追いついた。
castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet.
彼がそこに陣営を設営しようとしているところを、戦闘によって四方から設営作業員を妨害し、工事を阻んだ。
ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est.
こうして軍旗を交えて全軍で戦われ、すでに夜が迫った時、勝負がつかないまま引き分けた。
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
陣営はわずかな距離を隔てて、夜の前に急ぎ完全に要塞化された。
§27.12.11postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit;
翌日の夜明けにマルケッルスは戦闘隊形に軍を引き出した。
nec Hannibal detractavit certamen multis verbis adhortatus milites, ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:
ハンニバルも戦闘を拒まず、兵士たちに、トラシメヌス湖やカンナエを思い出し、敵の不遜さを打ち砕くよう多くの言葉で鼓舞した。
§27.12.12urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere;
敵は執拗に追い迫り、平穏に行軍することも、陣営を設営することも許さず、息を吐くことも周囲を見回すこともさせない。
cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse: si uno proelio haud incruentus abeat,
毎日、昇る太陽と同時にローマの戦闘隊形を野に見なければならない。
§27.12.13quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum.
もし敵が一度の戦いで無傷で立ち去らないならば、その後はより静かに、より穏やかに戦争をするようになるだろう。
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est.
これらの激励に刺激され、同時に毎日執拗に迫り挑発してくる敵の執拗さにうんざりしていたこともあって、彼らは激しく戦闘に入った。 2時間以上戦われた。
§27.12.14cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere.
そこから、ローマ軍の右翼と同盟軍特別隊が後退し始めた。
quod ubi Marcellus vidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit.
マルケッルスはこれを見ると、第18軍団を最前線に投入した。
§27.12.15dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.
一部の者が恐れて後退し、他の者が緩慢に進むうちに、全戦列が混乱し、その後完全に敗走し、恐怖が恥を打ち破って、彼らは背を向けた。
§27.12.16cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius.
戦闘と逃走の中で、市民と同盟兵およそ2700人が戦死した。 その中にはローマの百人隊長4人、軍事トリブヌス2人、マルクス・リキニウスとマルクス・ヘルウィウスが含まれていた。
§27.12.17signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit, duo de legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.
最初に逃走した右翼から4つの軍旗が、後退する同盟兵の代わりに投入された軍団から2つの軍旗が失われた。