§27.10.1consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore;
執政官たちは元老院を励まし、慰め、他の植民市は従来の忠誠と義務に留まるであろうと言った。
eas quoque ipsas, quae officio decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse.
また、義務を怠ったそれらの植民市自体も、もしそれらの植民市の周りに、懇願するためではなく懲らしめるための使節が送られるなら、帝国への畏敬の念を持つようになるだろう、と言った。
§27.10.2permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent.
元老院から、国家の利益になると考えるように行い、行動せよとの許可が彼らに与えられたとき、あらかじめ他の植民市の意向を打診した上で、彼らは使節たちを呼び出し、規定に従って兵士を準備しているかどうかを尋ねた。
§27.10.3pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula paratos esse,
18の植民市を代表して、マルクス・セクスティリウス・フレゲッラヌスが、規定通りの兵士が準備されており、もしさらに多くの兵が必要なら、さらに多くを差し出すであろうし、ローマ民衆が他に何を命じ、望もうとも、熱心に実行するであろう、と答えた。
§27.10.4et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse.
そのためには彼らに資力も欠けておらず、気概にいたっては有り余るほどである、と。
§27.10.5consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.
執政官たちは、彼らの功績に対して、元老院議員一同が議事堂で彼らに感謝を捧げない限り、自分たちの言葉だけで彼らを称賛するのでは不十分であると思われるとあらかじめ述べて、彼らに元老院に従うように命じた。
§27.10.6senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
元老院は、できる限り名誉ある決議をもって彼らに言葉をかけ、執政官たちに、彼らを民衆の前にも連れて行き、彼ら自身や彼らの先祖が果たした多くの他の輝かしい功績の中で、国家に対する彼らの最新の功績をも言及するようにと命じた。
§27.10.7ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses,
これほど多くの世紀を経た今でさえ、彼らが沈黙の中に埋もれたり、その受けるべき称賛を奪われたりしてはならない。
§27.10.8et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses.
彼らはシグニア人、ノルバ人、サティクラ人、フレゲッラ人、ルケリア人、ウェヌシア人、ブルンディシウム人、ハドリア人、フィルム人、アリミヌム人であり、そしてもう一つの海の側からはポンティア人、パエストゥム人、コサ人であり、内陸からはベネウェントゥム人、アエセルニア人、スポレティウム人、プラケンティア人、クレモナ人であった。
§27.10.9harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae.
これら植民市の援助によって、当時ローマ民衆の帝国は維持され、彼らに対して元老院において、また民衆の前で感謝が捧げられた。
§27.10.10duodecim aliarum coloniarum, quae detractaverunt imperium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus.
命令を拒絶した他の12の植民市について、元老院議員たちは言及することを禁じ、彼らが執政官たちから送り出されることも、留め置かれることも、話しかけられることもないようにさせた。
ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.
その沈黙の懲らしめは、ローマ民衆の尊厳に最もふさわしいものと思われた。
§27.10.11cetera expedientibus quae ad bellum opus erant, consulibus aurum vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit.
執政官たちが戦争に必要な他の事柄を準備しているときに、極限の緊急事態に備えて、より神聖な国庫に保管されていた20分の1税の金を取り出すことが決定された。
prompta ad quattuor milia pondo auri.
約4000ポンドの金が取り出された。
§27.10.12inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori,
そこから、執政官たち、前執政官マルクス・マルケッルスとプブリウス・スルピキウス、そして法務官ルキウス・ウェトゥリウスに、それぞれ500ポンドずつ与えられた。
§27.10.13qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam portaretur;
彼(ウェトゥリウス)はガリア属州をくじ引きで引き当てていた。 また、執政官ファビウスには、タレントゥムの城砦へ運ぶために、特別に100ポンドの金が追加された。
cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.
残りの金は、ヒスパニアにおいて、彼ら自身と指揮官の輝かしい評判とともに戦争を遂行していた軍隊のために、現金を即金で支払って衣類を調達することに用いられた。