§26.51.1Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis,
西庇阿将莱利乌斯留在自己身边,以便根据他的建议处置俘虏、人质和战利品。
§26.51.2data quinqueremi e captivis atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.
在一切都做了妥当安排之后,他从捕获的船只中拨出一艘五段铎船,并将马戈以及与他一同被俘的约十五名元老院议员送上船,派遣信使前往罗马送去胜利的消息。
§26.51.3ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
他自己则把决定留在迦太基的几天时间,用于训练海军和陆军部队。
§26.51.4primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; §26.51.5quinto iterum in armis decursum est.
第一天,军团全副武装,奔跑了四英里的距离;第二天,他们被命令在军帐前保养和擦拭武器;第三天,他们用木剑互相对抗,进行模拟实战,并投掷了装有护头的标枪;第四天,给予了休息;第五天,再次进行武装奔跑训练。
hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt.
只要他们还留在迦太基,就一直保持着这种劳逸结合的秩序。
§26.51.6remigium classicique milites tranquillo in altum evecti agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.
桨手和舰队士兵在风平浪静时驶向深海,通过模拟海战来检验船只的灵活性。
§26.51.7haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publica officina inclusis.
这些在城外的陆上和海上的活动,同时磨砺了他们的身体和斗志;而城市本身也因战争的筹备而喧嚣,各种工匠都被集中在公共作坊里。
§26.51.8dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudoplurima in singulos dies certamine ingenti faciebat.
统帅以同样的细致巡视着一切:他时而在舰队和造船厂,时而与军团一同奔跑,时而抽时间视察各项工作,以及在作坊、军械库和造船厂中,庞大的工匠群体在激烈的竞争中每天生产出来的极多物品。
§26.51.9his ita incohatis refectisque, quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis Tarraconem est profectus,
在这些工作如此开始、受损的城壁被修复、以及守卫城市的卫戍部队布置就绪之后,他出发前往塔拉科。
§26.51.10a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
一路上,他立刻接见了许多使节,对其中一部分人在途中给予答复后遣归,另一部分则推迟到塔拉科解决,他已向所有新旧盟友宣布在塔拉科举行集会。
et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt.
几乎所有居住在埃布罗河这边的民族,以及来自远属州的许多人都聚集了起来。
§26.51.11Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: §26.51.12necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse; at ubi adpropinquare tres duces, §26.51.13tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
迦太基的将领们起初故意压制迦太基被占领的消息;随后,由于事情过于显赫,无法掩盖和伪装,他们便在言辞上加以贬低:声称这只是通过出其不意的到来,甚至近乎一天的偷袭,夺取了西班牙的一座城市而已;一个无礼的青年,因如此微不足道的战果而得意忘形,用过度的喜悦装出伟大胜利的样子;但当他听说有三位将领、三支战胜敌人的军队正在逼近时,他家破人亡的记忆立刻会涌上心头。
§26.51.14haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.
他们在民众中传播这些话,但他们自己绝非不知道,由于失去迦太基,他们在各方面的力量减损了多少。