§26.8.1id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt.
在此事发生之前,由于富尔维乌斯·弗拉库斯已写信给罗马元老院,告知从逃兵处探知事情将会如此发展,人们的心灵因各自的性格而受到不同的震动。
§26.8.2ut in re tam trepida senatu extemplo vocato P. Cornelius, cui Asinae cognomen erat, omnes duces exercitusque ex tota Italia neque Capuae neque ullius alterius rei memor ad urbis praesidium revocabat; §26.8.3Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: §26.8.4qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse!
在如此紧急的关头,元老院立即被召集,绰号为阿西纳的普布利乌斯·科尔内利乌斯提议将意大利全境的所有将领和军队全部召回以守卫城市,既不顾及卡普亚,也不顾及任何其他事情;法比乌斯·马克西穆斯则认为,从卡普亚撤退、感到恐惧并被汉尼拔的指意和威胁牵着鼻子走,是极其可耻的:一个在戛纳战役中获胜却仍不敢进军罗马城的人,如今被从卡普亚击退,竟然抱有占领罗马城的希望!
§26.8.5non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire.
[他主张说],汉尼拔去那里不是为了围攻罗马,而是为了解卡普亚之围。
Romam cum eo exercitu, qui ad urbem esset, Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse.
至于罗马,同城里的那支军队一起,誓约被汉尼拔撕毁的见证者朱庇特以及其他神明将会予以保卫。
§26.8.6has diversas sententias media sententia P. Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus, qui ad Capuam essent, scribendum censuit, quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire.
这些相互对立的意见被普布利乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯的中庸意见所战胜。 他兼顾两者,建议写信给在卡普亚的将领们,说明城内有多少防卫力量;而至于汉尼拔率领多少军队,或者需要多少军队来围攻卡普亚,则由他们自己知晓。
§26.8.7si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque, §26.8.8utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset.
如果能从将领中派出一员,并派出部分军队前往罗马,同时余下的将领和军队仍能妥善围攻卡普亚,那么克劳狄乌斯和富尔维乌斯应当互相商定,谁应当负责围攻卡普亚,谁应当回到罗马,以防止祖国遭到围攻。
§26.8.9hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex vulnere aegro, digrediundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Vulturnum traducit.
这份元老院决议被送到卡普亚后,前执政官昆图斯·富尔维乌斯(由于其同僚因伤生病,他必须动身前往罗马)从三支军队中选拔士兵,率领约一万五千名步兵和一千名骑兵渡过了沃尔图努斯河。
§26.8.10inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Coram, Lauinium praemisit, §26.8.11ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.
随后,当他充分确信汉尼拔将经由拉丁大道行军时,他亲自派人前往阿皮亚大道沿途的各个自治市以及靠近该道路的自治市,即塞蒂亚、科拉和拉努维乌姆,预先发出指示,让他们在城市中准备并储藏粮食,并从偏远的田野中将物资运送到道路上,将守备队聚集到城市中,以便每个共同体都能掌握自己的命运。