§26.8.1id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt.
このことが起こる前に、そのようになるであろうということが脱走兵からの情報で判明したと、フルウィウス・フラックスがローマの元老院に書き送ったので、人々の心はそれぞれの気質に応じて様々に揺れ動いた。
§26.8.2ut in re tam trepida senatu extemplo vocato P. Cornelius, cui Asinae cognomen erat, omnes duces exercitusque ex tota Italia neque Capuae neque ullius alterius rei memor ad urbis praesidium revocabat;
これほど緊迫した状況において、直ちに元老院が召集されると、アシナという家族名を持つプブリウス・コルネリウスは、カプアのことも他のいかなることも顧みず、全イタリアからすべての将軍と軍隊を都の防衛のために呼び戻そうとした。
§26.8.3Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:
ファビウス・マクシムスは、カプアから退却し、恐怖に陥り、ハンニバルの指図や脅しに引き回されることは、恥ずべきことであると考えていた。
§26.8.4qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse!
カンナエで勝者であったときでさえ都へ進む勇気がなかった者が、カプアから撃退された今になってローマ市を手に入れる希望を抱いたとは!
§26.8.5non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire.
彼が進んでいるのはローマを包囲するためではなく、カプアの包囲を解かせるためである。
Romam cum eo exercitu, qui ad urbem esset, Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse.
都にある軍勢とともに、ハンニバルによる誓約破りの証人であるユーピテルや他の神々がローマを防衛するであろう[と彼は主張した]。
§26.8.6has diversas sententias media sententia P. Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus, qui ad Capuam essent, scribendum censuit, quid ad urbem praesidii esset;
これら二つの対立する意見に対し、プブリウス・ウァレリウス・フラックスの中庸な意見が打ち勝った。
quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire.
彼は、双方の事を念頭に置きつつ、カプアにいる将軍たちに都の防衛力がどれほどであるかを書き送るべきであり、他方、ハンニバルがどれほどの軍勢を率いているか、あるいはカプアを包囲し続けるためにどれほどの軍隊が必要であるかは、彼ら自身が知っている、と提案したのである。
§26.8.7si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque, §26.8.8utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset.
もし、残された将軍と軍勢によってカプアが首尾よく包囲され続けられるように、将軍たちの一方と軍勢の一部をローマに送ることができるならば、クラウディウスとフルウィウスは互いに協議して、どちらがカプアを包囲すべきか、どちらが祖国ローマを包囲から守るために駆けつけるべきかを決めるべきであるとした。
§26.8.9hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex vulnere aegro, digrediundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Vulturnum traducit.
この元老院決議がカプアに届くと、前執政官クィントゥス・フルウィウスは(同僚が傷のために病床にあったため、彼自身がローマへ出発しなければならなかったが)、3つの軍隊から兵を選び出し、歩兵約1万5千、騎兵1千を率いてウォルトゥルヌス川を渡らせた。
§26.8.10inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Coram, Lauinium praemisit,
そこから、ハンニバルがラティナ街道を通るつもりであることを十分に確認すると、彼自身は、アッピア街道沿いの自治市およびその街道の近くにある自治市、すなわちセティア、コラ、ラウィニウムへあらかじめ指令を送り、食糧を用意して都市のなかに保管し、街道から離れた農地から街道へと運び出し、また守備隊を都市の中に集めるようにさせた。
§26.8.11ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.
それは、それぞれの共同体が自らの手によって守られるようにするためであった。